Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.24.7.8

QUOD VI AUT CLAM

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

D.43.24.7pr. Si alius fecerit me invito, tenebor ad hoc, ut patientiam præstem.

D.43.24.7.1 Neratius quoque scribit eum, cuius servus vi aut clam fecit, aut sua impensa ex interdicto opus restituere debere aut patientiam restituendi præstare et servum noxæ dedere: plane si mortuo alienatove servo interdiceretur, patientiam dumtaxat præstare debere ait, ita ut et emptor eo interdicto possit conveniri, ut impensam præstet aut noxam det: dominoque operis sua impensa restituente aut damnato, quia non restitueret, emptorem liberari. eadem et si contra dominus servi vel opus restituisset vel litis æstimatione damnatus esset: quod si tantum noxæ dedisset, adversus dominum operis utiliter interdici.

D.43.24.7.2 Ait Iulianus: qui ante remissionem nuntiationis, contra quam prohibitus fuerit, opus fecerit, duobus interdictis tenebitur, uno, quod ex operis novi nuntiatione competit, altero quod vi aut clam. remissione autem facta intellegendus non erit vi aut clam facere, quamvis prohibeatur: licere enim debet ædificare ei, qui satisdederit, cum possessor hoc ipso constituatur: clamque facere nec ante remissionem nec postea existimandus est, cum is, qui opus novum nuntiat, non possit videri celatus et præoccupatus, antequam controversiam faceret.

D.43.24.7.3 Bellissime apud Iulianum quæritur, an hæc exceptio noceat in hoc interdicto ‘quod non tu vi aut clam feceris’? ut puta utor adversus te interdicto quod vi aut clam, an possis obicere mihi eandem exceptionem: ‘quod non tu vi aut clam fecisti’? et ait Iulianus æquissimum esse hanc exceptionem dare: nam si tu, inquit, ædificaveris vi aut clam, ego idem demolitus fuero vi aut clam et utaris adversus me interdicto, hanc exceptionem profuturam․ quod non aliter procedere debet, nisi ex magna et satis necessaria causa: alioquin hæc omnia officio iudicis celebrari oportet.

D.43.24.7.4 Est et alia exceptio, de qua Celsus dubitat, an sit obicienda: ut puta si incendii arcendi causa vicini ædes intercidi et quod vi aut clam mecum agatur aut damni iniuria․ Gallus enim dubitat, an excipi oporteret: ‘quod incendii defendendi causa factum non sit’? Servius autem ait, si id magistratus fecisset, dandam esse, privato non esse idem concedendum: si tamen quid vi aut clam factum sit neque ignis usque eo pervenisset, simpli litem æstimandam: si pervenisset, absolvi eum oportere․ idem ait esse, si damni iniuria actum foret, quoniam nullam iniuriam aut damnum dare videtur æque perituris ædibus․ quod si nullo incendio id feceris, deinde postea incendium ortum fuerit, non idem erit dicendum, quia non ex post facto, sed ex præsenti statu, damnum factum sit nec ne, æstimari oportere Labeo ait.

D.43.24.7.5 Notavimus supra, quod, quamvis verba interdicti late pateant, tamen ad ea sola opera pertinere interdictum placere, quæcumque fiant in solo․ eum enim, qui fructum tangit, non teneri interdicto quod vi aut clam: nullum enim opus in solo facit․ at qui arbores succidit, utique tenebitur, et qui harundinem et qui salictum: terræ enim et quodammodo solo ipsi corrumpendo manus infert․ idem et in vineis succisis․ ceterum qui fructum aufert, furti debet conveniri․ itaque si quid operis in solo fiat, interdictum locum habet․ in solo fieri accipimus et si quid circa arbores fiat, non si quid circa fructum arborum.

D.43.24.7.6 Si quis acervum stercoris circa agrum pinguem disiecerit, cum eo ‘quod vi aut clam factum est’ agi potest: et hoc verum est, quia solo vitium adhibitum sit.

D.43.24.7.7 Plane si quid agri colendi causa factum sit, interdictum quod vi aut clam locum non habet, si melior causa facta sit agri, quamvis prohibitus quis vi vel clam fecerit.

D.43.24.7.8 Præterea si fossam feceris in silva publica et bos meus in eam inciderit, agere possum hoc interdicto, quia in publico factum est.

D.43.24.7.9 Si quis ædificium demolitus fuerit, quamvis non usque ad solum, quin interdicto teneatur, dubitari desiit.

D.43.24.7.10 Proinde et si tegulas de ædificio sustulerit, magis est, ut interdicto teneatur,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑