Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.24.3.4

QUOD VI AUT CLAM

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

D.43.24.3pr. Prohibere autem non utique per semet ipsum necesse est, sed et si quis per servum suum vel procuratorem prohibuerit, recte videtur prohibuisse․ idem etiam si mercennarius meus prohibuerit․ nec quem moveat, quod per liberam personam actio adquiri non solet: nam prohibitio hæc demonstrat vi te facere, quid mirum, cum et si clam tu me feceris, habeam actionem? ergo facto magis tuo delinquentis quam alieno adquiritur mihi actio.

D.43.24.3.1 Illud sciendum est non omnibus momentis vim esse faciendam, sed semel inter initia facta perseverat.

D.43.24.3.2 Sed si permiserit, adversus eum, qui utatur interdicto, exceptio erit necessaria.

D.43.24.3.3 Non tantum autem si ego permisero, sed et si procurator meus vel tutor qui tutelam administrat vel curator pupilli furiosi sive adulescentis, dicendum erit exceptioni locum fore.

D.43.24.3.4 Plane si præses vel curator rei publicæ permiserit in publico facere, Nerva scribit exceptionem locum non habere, quia etsi ei locorum, inquit, publicorum procuratio data est, concessio tamen data non est․ hoc ita verum est, si non lex municipalis curatori rei publicæ amplius concedat․ sed et si a principe vel ab eo, cui princeps hoc ius concedendi dederit, idem erit probandum.

D.43.24.3.5 Si quis paratus sit se iudicio defendere adversus eos, qui interdicendum putant, ne opus fiat: an videatur desinere vi facere? et magis est, ut desinat, si modo satis offerat et defendere paratus est, si quis agat: et ita Sabinus scribit.

D.43.24.3.6 Sed et si quis damni infecti paratus sit cavere․ cum propter hoc tantum esset prohibitus, vel quia non defendebat vel damni infecti non repromittebat, consequens est dicere desinere eum vi facere.

D.43.24.3.7 Clam facere videri Cassius scribit eum, qui celavit adversarium neque ei denuntiavit, si modo timuit eius controversiam aut debuit timere.

D.43.24.3.8 Idem Aristo putat eum quoque clam facere, qui celandi animo habet eum, quem prohibiturum se intellexerit et id existimat aut existimare debet se prohibitum iri.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑