Digesta Iustiniani 43.24.20.4
inscriptio Paulus libro tertio decimo ad Sabinum
D.43.24.20pr. Vi facit tam is qui prohibitus fecit quam is qui, quo minus prohibeatur, consecutus est periculo puta adversario denuntiato aut ianua puta præclusa.
D.43.24.20.1 Prohibitus autem intellegitur quolibet prohibentis actu, id est vel dicentis se prohibere vel manum opponentis lapillumve iactantis prohibendi gratia.
D.43.24.20.2 Tamdiu autem vi facit prohibitus, quamdiu res in eodem statu permanebit: nam si postea convenerit cum adversario, desinit vi facere.
D.43.24.20.3 Item si prohibiti heres vel is, qui ab eo emerit, ignorans causam præcedentem fecerit, dicendum esse Pomponius ait non incidere eum in interdictum.
D.43.24.20.4 Quod in nave fit vel in alia qualibet re vel amplissima, mobili tamen, non continetur hoc interdicto.
D.43.24.20.5 Sive in privato sive in publico opus fiat sive in loco sacro sive in religioso, interdictum competit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
