Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.24.15.2

QUOD VI AUT CLAM

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

D.43.24.15pr. Semper adversus possessorem operis hoc interdictum competit, idcircoque, si quilibet inscio vel etiam invito me opus in fundo meo fecerit, interdicto locus erit.

D.43.24.15.1 Is, cui fundum pastinandum locaveras, lapides sustulit et in vicini proiecit prædium․ ait Labeo te vi aut clam non teneri, nisi iussu tuo id factum sit: ego puto conductorem teneri, locatorem autem non alias, nisi aut patientiam præstare possit aut aliquam actionem habeat, quam præstet: ceterum teneri non oportere.

D.43.24.15.2 Si in sepulchro alieno terra congesta fuerit iussu meo, agendum esse quod vi aut clam mecum Labeo scribit․ et si communi consilio plurium id factum sit, licere vel cum uno vel cum singulis experiri: opus enim, quod a pluribus pro indiviso factum est, singulos in solidum obligare, si tamen proprio quis eorum consilio hoc fecerit, cum omnibus esse agendum, scilicet in solidum: itaque alter conventus alterum non liberabit, quin immo perceptio ab altero: superiore etenim casu alterius conventio alterum liberat․ præterea sepulchri quoque violati agi potest.

D.43.24.15.3 Hoc interdictum in heredem ceterosque successores datur in id quod ad eos pervenit.

D.43.24.15.4 Et post annum non competit․ annus autem cedere incipit, ex quo id opus factum perfectum est aut fieri desiit, licet perfectum non sit: alioquin si a principio operis coepti annum quis numeret, necesse est cum his, qui opus tardissime facerent, sæpius agi.

D.43.24.15.5 Sed si is sit locus, in quo opus factum est, qui facile non adiretur, ut puta in sepulchro vi aut clam factum est vel in abdito alio loco, sed et si sub terra fieret opus vel sub aqua, vel cloaca aliquid factum sit, etiam post annum causa cognita competit interdictum de eo quod factum est: nam causa cognita annuam exceptionem remittendam, hoc est magna et iusta causa ignorantiæ interveniente.

D.43.24.15.6 Si quis rei publicæ causa afuisset, deinde reversus interdicto quod vi aut clam uti vellet, verius est non excludi anno eum, sed reversum annum habere․ nam et si minor viginti quinque annis rei publicæ causa abesse coepisset, deinde maior effectus sit, dum abest rei publicæ causa, futurum, ut ex quo redit annus ei computetur, non ex quo implevit vicensimum quintum annum: et ita divus Pius et deinceps omnes principes rescripserunt.

D.43.24.15.7 Hoc interdicto tanti lis æstimatur quanti actoris interest id opus factum esse․ officio autem iudicis ita oportere fieri restitutionem iudicandum est, ut in omni causa eadem condicio sit actoris, quæ futura esset, si id opus, de quo actum est, neque vi neque clam factum esset.

D.43.24.15.8 Ergo nonnumquam etiam dominii ratio habenda est, ut puta si propter hoc opus, quod factum est, servitutes amittantur aut usus fructus intereat․ quod non tantum tunc eveniet, cum quis opus ædificaverit, verum etiam si diruisse opus proponatur et deteriorem condicionem fecisse vel servitutium vel usus fructus vel ipsius proprietatis.

D.43.24.15.9 Sed quod interfuit, aut per iusiurandum, quod in litem actor iuraverit, aut, si iurare non possit, iudicis officio æstimandum est.

D.43.24.15.10 Eum autem, qui dolo malo fecerit, quo minus possit restituere, perinde habendum, ac si posset.

D.43.24.15.11 Culpam quoque in hoc interdicto venire erit probandum: quæ tamen arbitrio iudicis æstimanda erit.

D.43.24.15.12 Quia autem hoc interdictum id quod interest continet, si quis alia actione fuerit consecutus id quod interfuit opus non esse factum, consequens erit dicere ex interdicto nihil eum consequi oportere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑