Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.24.1.4

QUOD VI AUT CLAM

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

D.43.24.1pr. Prætor ait: ‘Quod vi aut clam factum est, qua de re agitur, id cum experiendi potestas est, restituas’.

D.43.24.1.1 Hoc interdictum restitutorium est et per hoc occursum est calliditati eorum, qui vi aut clam quædam moliuntur: iubentur enim ea restituere.

D.43.24.1.2 Et parvi refert, utrum ius habuerit faciendi, an non: sive enim ius habuit sive non, tamen tenetur interdicto, propter quod vi aut clam fecit: tueri enim ius suum debuit, non iniuriam comminisci.

D.43.24.1.3 Denique est quæsitum, an hoc interdicto utenti exceptionem possit obicere: ‘quod non iure meo receperim’․ et magis est, ne possit: nam adversus vim vel quod clam factum est nulla iusta exceptione se tueri potest.

D.43.24.1.4 Hoc interdictum ad ea sola opera pertinet, quæcumque in solo vi aut clam fiunt.

D.43.24.1.5 Quid sit vi factum vel clam factum, videamus․ vi factum videri Quintus Mucius scripsit, si quis contra quam prohiberetur fecerit: et mihi videtur plena esse Quinti Mucii definitio.

D.43.24.1.6 Sed et si quis iactu vel minimi lapilli prohibitus facere perseveravit facere, hunc quoque vi fecisse videri Pedius et Pomponius scribunt, eoque iure utimur.

D.43.24.1.7 Sed et si contra testationem denuntiationemque fecerit, idem esse Cascellius et Trebatius putant: quod verum est.

D.43.24.1.8 Sed et Aristo ait eum quoque vi facere, qui, cum sciret se prohibitum iri, per vim molitus est, ne prohiberi possit.

D.43.24.1.9 Item Labeo dicit, si quem facientem prohibuero isque destiterit in præsentiarum rursusque postea facere coeperit, vi eum videri fecisse, nisi permissu meo facere coeperit vel qua alia iusta causa accedente.

D.43.24.1.10 Si quis tamen inbecillitate impeditur vel etiam, ne offenderet vel te vel eum, qui te magni faciebat, ideo non venerit ad prohibendum, non videbitur adversarius vi fecisse: et ita Labeo scribit.

D.43.24.1.11 Idem ait et si te volentem ad prohibendum venire deterruerit aliquis (armis forte) sine ullo dolo malo meo ac propter hoc non veneris, non videri me vim fecisse,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑