Digesta Iustiniani 43.23.ult
inscriptio Venuleius libro primo interdictorum
D.43.23.2 Quamquam de reficienda cloaca, non etiam de nova facienda hoc interdicto comprehendatur, tamen æque interdicendum Labeo ait, ne facienti cloacam vis fiat, quia eadem utilitas sit: prætorem enim sic interdixisse, ne vis fieret, quo minus cloacam in publico facere liceret: idque Ofilio et Trebatio placuisse․ ipse dicendum ait, ut ne factam cloacam purgare et restituere permittendum sit per interdictum, novam vero facere is demum concedere debeat, cui viarum publicarum cura sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
