Digesta Iustiniani 43.23.1.8
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
D.43.23.1pr. Prætor ait: ‘Quo minus illi cloacam quæ ex ædibus eius in tuas pertinet, qua de agitur, purgare reficere liceat, vim fieri veto. damni infecti, quod operis vitio factum sit, caveri iubebo’.
D.43.23.1.1 Sub hoc titulo duo interdicta prætor subiecit, unum prohibitorium, alterum restitutorium: et primum prohibitorium.
D.43.23.1.2 Curavit autem prætor per hæc interdicta, ut cloacæ et purgentur et reficiantur, quorum utrumque et ad salubritatem civitatium et ad tutelam pertinet: nam et cælum pestilens et ruinas minantur immunditiæ cloacarum, si non reficiantur.
D.43.23.1.3 Hoc autem interdictum propositum est de cloacis privatis: publicæ enim cloacæ publicam curam merentur.
D.43.23.1.4 Cloaca autem est locus cavus, per quem colluvies quædam fluat.
D.43.23.1.5 Hoc interdictum, quod primum proponitur, prohibitorium est, quo prohibetur vicinus vim facere, quo minus cloaca purgetur et reficiatur.
D.43.23.1.6 Cloacæ appellatione et tubus et fistula continetur.
D.43.23.1.7 Quia autem cloacarum refectio et purgatio ad publicam utilitatem spectare videtur, idcirco placuit non esse in interdicto addendum ‘quod non vi non clam non precario ab illo usus’, ut, etiamsi quis talem usum habuerit, tamen non prohibeatur volens cloacam reficere vel purgare.
D.43.23.1.8 Deinde ait prætor ‘quæ ex ædibus eius in tuas pertinet’․ ædes hic accipere debes pro omni ædificio, hoc est ex ædificio eius in tuum ædificium․ hoc amplius Labeo putabat hoc interdicto locum esse et si area ab utralibet parte ædium sit et si forte, inquit, cloaca ducta sit ex urbano ædificio in proximum agrum.
D.43.23.1.9 Idem Labeo etiam eum, qui privatam cloacam in publicam immittere velit, tuendum, ne ei vis fiat․ sed et si quis velit talem cloacam facere, ut exitum habeat in publicam cloacam, non esse eum impediendum Pomponius scribit.
D.43.23.1.10 Quod ait prætor ‘pertinet’ hoc significat, quod ex ædibus eius in tuas pertinet, hoc est ‘derigitur, extenditur, pervenit’.
D.43.23.1.11 Et tam ad proximum vicinum hoc interdictum pertinet quam adversus ulteriores, per quorum ædes cloaca currit.
D.43.23.1.12 Unde Fabius Mela scribit competere hoc interdictum, ut in vicini ædes veniat et rescindat pavimenta purgandæ cloacæ gratia. verendum tamen esse Pomponius scribit, ne eo casu damni infecti stipulatio committatur․ sed hæc stipulatio non committitur, si paratus sit restaurare id, quod ex necessitate reficiendæ cloacæ causa resciderat.
D.43.23.1.13 Si quis purganti mihi cloacam vel reficienti opus novum nuntiaverit, rectissime dicetur contempta nuntiatione me posse reficere id quod institueram.
D.43.23.1.14 Sed et damni infecti cautionem pollicetur, si quid operis vitio factum est: nam sicuti reficere cloacas et purgare permittendum fuit, ita dicendum, ne damnum ædibus alienis detur.
D.43.23.1.15 Deinde ait prætor: ‘Quod in cloaca publica factum sive ea immissum habes, quo usus eius deterior sit fiat, restituas․ item ne quid fiat immittaturve, interdicam’.
D.43.23.1.16 Hoc interdictum ad publicas cloacas pertinet, ne quid ad cloacam immittas neve facias, quo usus deterior sit neve fiat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
