Digesta Iustiniani 43.22.1
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
D.43.22.1pr. Prætor ait: ‘Uti de eo fonte, quo de agitur, hoc anno aqua nec vi nec clam nec precario ab illo usus es, quo minus ita utaris, vim fieri veto․ de lacu puteo piscina item interdicam’.
D.43.22.1.1 Hoc interdictum proponitur ei, qui fontana aqua uti prohibetur: servitutes enim non tantum aquæ ducendæ esse solent, verum etiam hauriendæ, et sicut discretæ sunt servitutes ductus aquæ et haustus aquæ, ita interdicta separatim redduntur.
D.43.22.1.2 Hoc autem interdictum locum habet, si quis uti prohibeatur aqua, hoc est sive haurire prohibeatur sive etiam pecus ad aquam appellere.
D.43.22.1.3 Et eadem sunt hic dicenda, quæ ad personam attinent, quæcumque in superioribus interdictis diximus.
D.43.22.1.4 Hoc interdictum de cisterna non competit: nam cisterna non habet perpetuam causam nec vivam aquam․ ex quo apparet in his omnibus exigendum, ut viva aqua sit: cisternæ autem imbribus concipiuntur. denique constat interdictum cessare, si lacus piscina puteus vivam aquam non habeat.
D.43.22.1.5 Plane si quis ire ad haustum prohibeatur, æque interdictum sufficiet.
D.43.22.1.6 Deinde ait prætor: ‘Quo minus fontem, quo de agitur, purges reficias, ut aquam coercere utique ea possis, dum ne aliter utaris, atque uti hoc anno non vi non clam non precario ab illo usus es, vim fieri veto’.
D.43.22.1.7 Hoc interdictum eandem habet utilitatem, quam habet interdictum de rivis reficiendis: nisi enim purgare et reficere fontem licuerit, nullus usus eius erit.
D.43.22.1.8 Purgandus autem et reficiendus est ad aquam coercendam, ut uti quis aqua possit, dummodo non aliter utatur, quam sic uti hoc anno usus est.
D.43.22.1.9 Coercere aquam est continere sic, ne diffluat, ne dilabatur, dummodo non permittatur cui novas quærere vel aperire: hic enim innovat aliquid præter id, quam præcedenti anno usus est.
D.43.22.1.10 Sed et de lacu puteo piscina reficiendis purgandis interdictum competit.
D.43.22.1.11 Et omnibus personis dabitur, quibus permittitur interdictum de aqua æstiva.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
