Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.21.3.2

DE RIVIS

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

D.43.21.3pr. Servius autem scribit aliter duci aquam, quæ ante per specus ducta est, si nunc per apertum ducatur: nam si operis aliquid faciat quis, quo magis aquam conservet vel contineat, non impune prohiberi․ ego et in specu contra, si non maior utilitas versetur adversarii.

D.43.21.3.1 Servius et Labeo scribunt, si rivum, qui ab initio terrenus fuit, quia aquam non continebat, cementicium velit facere, audiendum esse: sed et si eum rivum, qui structilis fuit, postea terrenum faciat aut partem rivi, æque non esse prohibendum․ mihi videtur urguens et necessaria refectio esse admittenda.

D.43.21.3.2 Si quis novum canalem vel fistulas in rivo velit collocare, cum id numquam habuerit, utile ei hoc interdictum futurum Labeo ait․ nos et hic opinamur utilitatem eius qui ducit sine incommoditate eius cuius ager est spectandam.

D.43.21.3.3 Si aqua in unum lacum conducatur et inde per plures ductus ducatur, hoc interdictum utile erit volenti reficere ipsum lacum.

D.43.21.3.4 Hoc interdictum ad omnes rivos pertinet, sive in publico sive in privato sint constituti.

D.43.21.3.5 Sed et si calidæ aquæ rivus sit, de hoc reficiendo competit interdictum.

D.43.21.3.6 Aristo et de cuniculo restituendo, per quem vapor trahitur, in balneariis vaporibus putat utilem actionem competere: et erit dicendum utile interdictum ex hac causa competere.

D.43.21.3.7 Isdem autem personis et in easdem interdictum hoc datur, quibus et in quas et de aqua interdicta redduntur, quæ supra sunt enumerata.

D.43.21.3.8 Si quis rivum reficienti opus novum nuntiat, belle dictum est posse contemni operis novi nuntiationem: cum enim prætor ei vim fieri vetet, absurdum est per operis novi nuntiationem eum impediri․ plane per in rem actionem dicendum est posse: adversus eum vindicari ‘ius ei non esse’ dubium non est.

D.43.21.3.9 De damno quoque infecto cavere eum debere minime dubitari oportet.

D.43.21.3.10 Si quis eum exportare vehere, quæ refectioni necessaria sunt, prohibeat, hoc interdictum ei competere Ofilius putat, quod est verum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑