Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.21.1

DE RIVIS

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

D.43.21.1pr. Prætor ait: ‘Rivos specus septa reficere purgare aquæ ducendæ causa quo minus liceat illi, dum ne aliter aquam ducat, quam uti priore æstate non vi non clam non precario a te duxit, vim fieri veto’.

D.43.21.1.1 Hoc interdictum utilissimum est: nam nisi permittatur alicui reficere, alia ratione usu incommodabitur.

D.43.21.1.2 Ait ergo prætor ‘rivum specus’․ rivus est locus per longitudinem depressus, quo aqua decurrat, cui nomen est ἀπὸ τοῦ ῥεῖν.

D.43.21.1.3 Specus autem est locus, ex quo despicitur: inde spectacula sunt dicta.

D.43.21.1.4 Septa sunt, quæ ad incile opponuntur aquæ derivandæ compellendæve ex flumine causa, sive ea lignea sunt sive lapidea sive qualibet alia materia sint, ad continendam transmittendamque aquam excogitata.

D.43.21.1.5 Incile est autem locus depressus ad latus fluminis, ex eo dictus, quod incidatur: inciditur enim vel lapis vel terra, unde primum aqua ex flumine agi possit․ sed et fossæ et putei hoc interdicto continentur.

D.43.21.1.6 Deinde ait prætor ‘reficere purgare’․ reficere est quod corruptum est in pristinum statum restaurare․ verbo reficiendi tegere substruere sarcire ædificare, item advehere adportareque ea, quæ ad eandem rem opus essent, continentur.

D.43.21.1.7 Purgandi verbum plerique quidem putant ad eum rivum pertinere, qui integer est: et palam est et ad eum pertinere, qui refectione indiget: plerumque enim ut refectione, et purgatione indiget.

D.43.21.1.8 ‘Aquæ’, inquit, ‘ducendæ causa’․ merito hoc additur, ut ei demum permittatur et reficere et purgare rivum, qui aquæ ducendæ causa id fecit.

D.43.21.1.9 Hoc interdictum competit etiam ei, qui ius aquæ ducendæ non habet, si modo aut priore æstate aut eodem anno aquam duxerit, cum sufficiat non vi non clam non precario duxisse.

D.43.21.1.10 Si quis terrenum rivum Signinum, id est lapideum facere velit, videri eum non recte hoc interdicto uti: non enim reficit qui hoc facit: et ita Ofilio videtur.

D.43.21.1.11 Proinde et si per alium locum velit ducere, impune prohibetur: sed et si eundem rivum deprimat vel adtollat aut dilatet vel extendat vel operiat apertum vel contra․ ego ceteros quidem impune prohiberi puto: at enim eum, qui operiat apertum vel contra, eum non puto prohibendum, nisi si quam maiorem utilitatem suam adversarius ostendat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑