Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.20.1.44

DE AQUA COTTIDIANA ET ÆSTIVA

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

D.43.20.1pr. Ait prætor: ‘Uti hoc anno aquam, qua de agitur, non vi non clam non precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, vim fieri veto’.

D.43.20.1.1 Hoc interdictum prohibitorium et interdum restitutorium est et pertinet ad aquam cottidianam.

D.43.20.1.2 Cottidiana autem aqua non illa est, quæ cottidie ducitur, sed ea, qua quis cottidie possit uti, si vellet: quamquam cottidianam interdum hieme ducere non expediat, etsi possit duci.

D.43.20.1.3 Duo autem genera sunt aquarum: est cottidiana, est et æstiva. cottidiana ab æstiva usu differt, non iure․ cottidiana ea est, quæ duci adsidue solet vel æstivo tempore vel hiberno, etiamsi aliquando ducta non est: ea quoque dicitur cottidiana, cuius servitus intermissione temporis divisa est․ æstiva autem ea est, qua æstate sola uti expedit, sicuti dicimus vestimenta æstiva, saltus æstivos, castra æstiva, quibus interdum etiam hieme, plerumque autem æstate utamur․ ego puto probandum ex proposito utentis et ex natura locorum aquam æstivam a cottidiana discerni: nam si sit ea aqua, quæ perpetuo duci possit, ego tamen æstate sola ea utar, dicendum est hanc aquam esse æstivam: rursum si ea sit aqua, quæ non nisi æstate duci possit, æstiva dicetur: et si ea sint loca, quæ natura non admittant aquam nisi æstate, dicendum erit recte æstivam dici.

D.43.20.1.4 Quod autem scriptum est in interdicto: ‘uti hoc anno aquam duxisti’ hoc est: non cottidie, sed hoc anno vel una die vel nocte․ ergo cottidiana quidem aqua alia est, quæ cottidie duci possit, vel hieme vel æstate, etsi aliquo momento temporis ducta sit, æstiva ea, quæ cottidie quidem duci possit, vel sola æstate, ducatur autem æstate tantum, non et hieme, non quia non possit et hieme, sed quia non solet.

D.43.20.1.5 Loquitur autem prætor in hoc interdicto de ea aqua sola, quæ perennis est: nulla enim alia aqua duci potest, nisi quæ perennis est.

D.43.20.1.6 Quamquam ad perennes aquas dixerimus hoc interdictum pertinere, ad eas tamen perennes pertinet, quæ duci possunt․ ceterum sunt quædam, quæ, etsi perennes sunt, duci tamen non possunt, ut puta puteales et quæ ita sunt summersæ, ut defluere extra terram et usui esse non possint․ sed huiusmodi aquis, quæ duci non possint, haustus servitus imponi potest.

D.43.20.1.7 Hæc interdicta de aqua, item de fonte ad eam aquam pertinere videntur, quæ a capite ducitur, non aliunde: harum enim aquarum etiam servitus iure civili constitui potest.

D.43.20.1.8 Caput aquæ illud est, unde aqua nascitur: si ex fonte nascatur, ipse fons: si ex flumine vel lacu, prima incilia vel principia fossarum, quibus aquæ ex flumine vel ex lacu in primum rivum compelli solent. plane si aqua sudoribus manando in aliquem primum locum effluere atque ibi apparere incipit, eius hoc caput dicemus, ubi primum emergit.

D.43.20.1.9 Et qualiter sit constitutum ius aquæ, dicendum est hoc interdictum locum habere.

D.43.20.1.10 Sed etsi iure aqua non debetur alicui, si tamen iure ducere se putavit, cum non in iure, sed in facto erravit, dicendum est eoque iure utimur, ut interdicto hoc uti possit: sufficit enim, si iure se ducere putavit nec vi nec clam nec precario duxit.

D.43.20.1.11 Illud quæritur, utrum ea tantum aqua his interdictis contineatur, quæ ad agrum irrigandum pertinet, an vero omnis, etiam ea, quæ ad usum quoque et commodum nostrum․ et hoc iure utimur, ut hæc quoque contineatur․ propter quod etiam si in urbana prædia quis aquam ducere velit, hoc interdictum locum habere potest.

D.43.20.1.12 Præterea Labeo scribit, etsi quidam ductus aquarum non sit fundi, quia quocumque duci possint, tamen ad hoc interdictum pertinere.

D.43.20.1.13 Idem Labeo scribit, etiamsi prætor hoc interdicto de aquis frigidis sentiat, tamen de calidis aquis interdicta non esse deneganda: namque harum quoque aquarum usum esse necessarium: nonnumquam enim refrigeratæ usum irrigandis agris præstant․ his accedit, quod in quibusdam locis et cum calidæ sunt, irrigandis tamen agris necessariæ sunt, ut Hierapoli: constat enim apud Hierapolitanos in Asia agrum aqua calida rigari․ et quamvis ea sit aqua, quæ ad rigandos non sit necessaria, tamen nemo ambiget his interdictis locum fore.

D.43.20.1.14 Sive autem intra urbem sit aqua sive extra urbem, hoc interdicto locus erit.

D.43.20.1.15 Illud tamen hic intellegendum est eodem modo prætorem duci aquam iussisse, quo ducta est hoc anno․ proinde neque amplioris modi, neque alia permisisse potest videri․ quare si alia aqua sit, quam quis velit ducere, quam hoc anno duxit, vel eadem, per aliam tamen regionem velit ducere, impune ei vis fiet.

D.43.20.1.16 Illud Labeo dicit omnes partes illius fundi, in quem loci aqua ducitur, eiusdem numero esse․ ergo et si forte actor confinem agrum emerit et ex agro, in quem hoc anno aquam duxerit, postea fundi empti nomine velit aquam ducere, ita demum eum recte hoc interdicto (ut de itinere actuque) uti putant, ut semel in suum ingressus inde egredi qua velit possit, nisi ei nocitum sit, ex quo aquam ducit.

D.43.20.1.17 Item quæritur, si quis aquæ, quam hoc anno ducebat, aliam aquam admiscuerit, an impune prohibeatur․ et extat Ofilii sententia existimantis recte eum prohiberi, sed eo loci, in quo primum aquam aliam in rivum admittit: et Ofilius in tota aqua recte eum prohiberi ait․ ego Ofilio adsentio non posse dividi, quia non potest ita in parte vis fieri, ut non in tota aqua fiat.

D.43.20.1.18 Trebatius, cum amplior numerus pecoris ad aquam appelletur, quam debet appelli, posse universum pecus impune prohiberi, quia iunctum pecus ei pecori, cui adpulsus debeatur, totum corrumpat pecoris adpulsum․ Marcellus autem ait, si quis ius habens pecoris ad aquam appellendi plura pecora adpulserit, non in omnibus pecoribus eum prohibendum: quod est verum, quia pecora separari possunt.

D.43.20.1.19 Aristo putat eum demum interdictum hoc habere, qui se putat suo iure uti, non eum, qui scit se nullum ius habere et utitur.

D.43.20.1.20 Idem ait eum, qui hoc anno aquam duxerit nec vi nec clam nec precario et eodem anno vitiose usus est, recte tamen hoc interdicto usurum: quod referri ad id tempus, quod sine vitio fuerit: esse enim verum hoc anno non vi non clam non precario usum.

D.43.20.1.21 Quæsitum est, si quis ante annum aquam duxit, deinde sequenti tempore, hoc est intra annum, aqua influxerit ipsa sibi me non ducente, an hoc interdicto locus sit․ et refert Severus Valerius competere ei hoc interdictum, quasi duxisse videatur, licet penitus prospicientibus non videtur iste duxisse.

D.43.20.1.22 Item quæsitum est, si quis, dum putat tertio quoque die habere se ius aquæ ducendæ, duxerit una die, an recte et sine captione possessoris recte duxisse videatur, ut hoc interdictum habeat: ait enim prætor: ‘uti hoc anno aquam duxisti’ id est alternis diebus. Illud autem nihil interest, utrum quinto die aqua debeatur an alternis diebus an cottidie ei, qui hoc interdicto uti velit: nam cum sufficiat vel uno die hoc anno aquam duxisse, nihil refert, qualem aquæ ductum habens duxerit: dum, si quis, cum quinto quoque die uteretur, quasi alternis diebus ducens interdixerit, nihil ei prodesse videtur.

D.43.20.1.23 Præterea illud sciendum est, si, cum aquam duxisses, adversarius te prohibuerit, deinde tu interim ius aquæ ducendæ amiseris, in restitutionem hoc venire, ut tibi præstetur per hoc interdictum quod amisisti: et hoc verum puto.

D.43.20.1.24 Si fundum, ad quem aquam ducebas, vendideris et tradideris, nihilo minus interdictum tibi utile est.

D.43.20.1.25 Competit hoc interdictum adversus eum, qui prohibet me aquam ducere, et nihil interest, utrum quis dominium fundi habeat an non. idcircoque is tenetur interdicto: nam et si servitus coepit adversus quemvis posse vindicari.

D.43.20.1.26 Si inter rivales, id est qui per eundem rivum aquam ducunt, sit contentio de aquæ usu, utroque suum usum esse contendente, duplex interdictum utrique competit.

D.43.20.1.27 Labeo putat per hoc interdictum prohiberi quem, ne quid in illo fundo faciat fodiat serat succidat putet ædificet, quare ex re ea aqua, quam ille hoc anno per fundum tuum sine vitio duxit, inquinetur vitietur corrumpatur deteriorve fiat: et similiter de æstiva aqua debere interdici ait.

D.43.20.1.28 Si quis hoc cesserit, ne liceat sibi aquam quærere, ea cessio valet.

D.43.20.1.29 Deinde ait prætor: ‘Uti priore æstate aquam, qua de agitur, nec vi nec clam nec precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, vim fieri veto․ inter heredes emptores et bonorum possessores interdicam’.

D.43.20.1.30 Hoc interdictum de aqua æstiva proponitur.

D.43.20.1.31 Quia autem diximus æstivam aquam aliquo distare ab aqua cottidiana, sciendum est etiam interdictis distare, quod qui de aqua cottidiana interdicit, ita interdicit: ‘uti hoc anno aquam duxisti’, at qui de æstiva, sic: ‘uti priore æstate’, nec immerito: nam quia hieme non utitur, referre se non ad præsentem æstatem, sed ad priorem debuit.

D.43.20.1.32 Æstatem incipere (sic peritiores tradiderunt) ab æquinoctio verno et finiri æquinoctio autumnali: et ita senis mensibus æstas atque hiems dividitur.

D.43.20.1.33 Priorem æstatem ex comparatione duarum æstatium accipi.

D.43.20.1.34 Propter hoc, si æstate interdicatur, nonnumquam annum et sex menses continere: quod ita contingit, si initio verni æquinoctii ducta sit aqua et sequenti æstate pridie æquinoctium autumnale interdicatur: et proinde, si hieme interdicatur, etiam in biennium hæc res extendetur.

D.43.20.1.35 Si quis hieme tantum aquam solitus fuit ducere, æstate non fuit solitus, utile interdictum ei competit.

D.43.20.1.36 Qui hac æstate duxit, non superiore, utile interdictum habet.

D.43.20.1.37 Ait prætor: ‘inter heredes et emptores et bonorum possessores interdicam’․ hæc verba non solum ad æstivam aquam, verum etiam ad cottidianam quoque referenda esse sciendum est: nam sicuti de itinere actuque et successoribus dantur interdicta et emptori, ita hæc quoque danda prætor putavit.

D.43.20.1.38 Ait prætor: ‘Quo ex castello illi aquam ducere ab eo, cui eius rei ius fuit, permissum est, quo minus ita uti permissum est ducat, vim fieri veto․ quandoque de opere faciendo interdictum erit, damni infecti caveri iubebo’.

D.43.20.1.39 Hoc interdictum necessario propositum est․ namque superiora interdicta ad eos pertinent, qui a capite ducunt vel imposita servitute vel quia putant impositam: æquissimum visum est ei quoque, qui ex castello ducit, interdictum dari․ id est ex eo receptaculo, quod aquam publicam suscipit․ castellum accipe.

D.43.20.1.40 Si ex castello permissum est, dandum erit interdictum:

D.43.20.1.41 Permittitur autem aquam ex castello vel ex rivo vel ex quo alio loco publico ducere.

D.43.20.1.42 Idque a principe conceditur: alii nulli competit ius aquæ dandæ.

D.43.20.1.43 Et datur interdum prædiis, interdum personis․ quod prædiis datur, persona extincta non extinguitur: quod datur personis, cum personis amittitur ideoque neque ad alium dominum prædiorum neque ad heredem vel qualemcumque successorem transit․ plane ei, ad quem dominium transit, impetrabile est: nam si docuerit prædiis suis aquam debitam, etsi nomine eius fluxisse, a quo dominium ad se transiit, indubitate impetrat ius aquæ ducendæ, nec est hoc beneficium, sed iniuria, si quis forte non impetraverit.

D.43.20.1.44 Meminisse autem debemus in hoc interdicto totam quæstionem finiri adsignationis: non enim præparat hoc interdictum causam, ut superiora interdicta, nec ad possessionem temporariam pertinet, sed aut habet ius adsignatum sibi aut non habet, et interdictum totum finitur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑