Digesta Iustiniani 43.19.5.3
inscriptio Ulpianus libro vicensimo ad edictum
D.43.19.5pr. Apparet ergo eum, qui non patitur hæc congeri, vim facere, quo minus quis perficiat.
D.43.19.5.1 Plane si quis, cum posset alia parte agri sine incommodo domini fundi impensam adportare, id egit, ut alia parte adportet, impune ei vim fieri recte placuit.
D.43.19.5.2 Hoc interdictum non solum ipsi, verum successoribus quoque esse dandum non est ambigendum: emptori quoque dabitur et in emptorem.
D.43.19.5.3 Si quis servitutem iure impositam non habeat, habeat autem velut longæ possessionis prærogativam ex eo, quod diu usus est servitute, interdicto hoc uti potest.
D.43.19.5.4 Qui hoc interdicto usurus est, de vitio operis cavere adversario debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
