Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.19.3.13

DE ITINERE ACTUQUE PRIVATO

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

D.43.19.3pr. Inde etiam illud Labeo scribit: si, cum a me recte via utebaris, fundum vendidero, per quem utebaris, deinde emptor te prohibuit: licet clam videaris ab eo uti (nam qui prohibitus utitur, clam utitur), tamen interdictum tibi competere intra annum, quia hoc anno non vi non clam non precario usus es.

D.43.19.3.1 Item sciendum est non tantum eum clam via uti, qui ipse prohibitus utitur, verum eum quoque, per quem quis id ius retinebat, si eo prohibito, per quem retinebat, utatur․ plane si ignoravi prohibitum et persevero uti, nihil mihi nocere dicendum est.

D.43.19.3.2 Si quis ab auctore meo vi aut clam aut precario usus est, recte a me via uti prohibetur et interdictum ei inutile est, quia a me videtur vi vel clam vel precario possidere, qui ab auctore meo vitiose possidet․ nam et Pedius scribit, si vi aut clam aut precario ab eo sit usus, in cuius locum hereditate vel emptione aliove quo iure successi, idem esse dicendum: cum enim successerit quis in locum eorum, æquum non est nos noceri hoc, quod adversus eum non nocuit, in cuius locum successimus.

D.43.19.3.3 In hoc interdicto examinatur, quanti eius interesset via non prohiberi sive itinere.

D.43.19.3.4 Uti videmur servitutibus etiam per servos vel colonos vel amicos vel etiam hospites et fere per eos omnes, qui nobis retinent servitutes: sed enim per fructuarium quidem servitus retinetur, per fructuarium autem interdictum hoc domino non competere Iulianus ait.

D.43.19.3.5 Idem Iulianus scribit, si meus usus fructus in fundo tuo, proprietas vero tua fuerit et uterque nostrum per vicini fundum ierit, utile interdictum de itinere nos habere: et sive forte ab extraneo fructuarius prohibeatur, sive etiam a domino, sed et si dominus a fructuario, competet: nam et si quilibet prohibeat ire, interdictum adversus eum competit.

D.43.19.3.6 Hoc interdictum et ei competit, qui donationis causa fundi vacuam possessionem adeptus est.

D.43.19.3.7 Si quis ex mandatu meo fundum emerit, æquissimum est mihi hoc interdictum dari ‘ut ille usus est’, qui mandatu meo emit.

D.43.19.3.8 Sed et si quis usum fructum emit vel usum vel cui legatus est et traditus, uti hoc interdicto poterit.

D.43.19.3.9 Hoc amplius et is, cui dotis causa fundus traditus est, experiri hoc interdicto poterit.

D.43.19.3.10 Et generaliter ex omnibus causis, quæ instar habent venditionis vel alterius contractus, dicendum est hoc interdicto locum fore.

D.43.19.3.11 Ait prætor: ‘Quo itinere actuque hoc anno non vi non clam non precario ab alio usus es, quo minus id iter actumque, ut tibi ius esset, reficias, vim fieri veto․ qui hoc interdicto uti volet, is adversario damni infecti, quod per eius vitium datum sit, caveat’.

D.43.19.3.12 Utilitas suasit hoc quoque interdictum proponere: namque consequens erat eum qui itinere utitur interdictum proponere, ut refici iter possit: quemadmodum enim alias uti potest itinere vel actu commode, quam si refecerit? corrupto enim itinere minus commode frui aut agi potest.

D.43.19.3.13 Hoc autem a superiori distat, quod illo quidem interdicto omnes uti possunt, qui hoc anno usi sunt: hoc autem interdicto eum demum uti posse, qui hoc anno usus est et ius sibi esse reficiendi oporteat. ius autem esse videtur ei, cui servitus debetur․ itaque qui hoc interdicto utitur, duas res debet docere, et hoc anno se usum et ei servitutem competere: ceterum si desit alterutrum, deficit interdictum, nec immerito․ qui enim vult ire agere, tantisper, quoad de servitute constet, non debet de iure suo docere: quid enim perdit, qui eum patitur hoc facere qui hoc anno fecit? enimvero qui vult reficere, aliquid novi facit neque debet ei in alieno permitti id moliri, nisi vere habet servitutem.

D.43.19.3.14 Fieri autem potest, ut qui ius eundi habeat et agendi, reficiendi ius non habeat, quia in servitute constituenda cautum sit, ne ei reficiendi ius sit, aut sic, ut, si velit reficere, usque ad certum modum reficiendi ius sit: merito ergo ad refectionem se prætor rettulit: ‘ut tibi’, inquit, ‘ius est, reficias’․ ‘uti ius est’ hoc est sic, uti per servitutem impositam licet.

D.43.19.3.15 Reficere sic accipimus ad pristinam formam iter et actum reducere, hoc est ne quis dilatet aut producat aut deprimat aut exaggeret: aliud est enim reficere, longe aliud facere.

D.43.19.3.16 Apud Labeonem quæritur, si pontem quis novum velit facere viæ muniendæ causa, an ei permittatur: et ait permittendum, quasi pars sit refectionis huiusmodi munitio․ et ego puto veram Labeonis sententiam, si modo sine hoc commeari non possit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑