Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.18.1.2

DE SUPERFICIEBUS

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

D.43.18.1pr. Ait prætor: ‘Uti ex lege locationis sive conductionis superficie, qua de agitur, nec vi nec clam nec precario alter ab altero fruemini, quo minus fruamini, vim fieri veto․ si qua alia actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo’.

D.43.18.1.1 Qui superficiem in alieno solo habet, civili actione subnixus est: nam si conduxit superficium, ex conducto, si emit, ex empto agere cum domino soli potest․ enim si ipse eum prohibeat, quod interest agendo consequetur: sin autem ab alio prohibeatur, præstare ei actiones suas debet dominus et cedere․ sed longe utile visum est, quia et incertum erat, an locati existeret, et quia melius est possidere potius quam in personam experiri, hoc interdictum proponere et quasi in rem actionem polliceri.

D.43.18.1.2 Proponitur autem interdictum duplex exemplo interdicti uti possidetis․ tuetur itaque prætor eum, qui superficiem petit, veluti uti possidetis interdicto, neque exigit ab eo, quam causam possidendi habeat: unum tantum requirit, num forte vi clam precario ab adversario possideat․ omnia quoque, quæ in uti possidetis interdicto servantur, hic quoque servabuntur.

D.43.18.1.3 Quod ait prætor ‘si actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo’, sic intellegendum est, ut, si ad tempus quis superficiem conduxerit, negetur ei in rem actio․ et sane causa cognita ei, qui non ad modicum tempus conduxit superficiem, in rem actio competet.

D.43.18.1.4 Is autem, in cuius solo superficies est, utique non indiget utili actione, sed habet in rem, qualem habet de solo․ plane si adversus superficiarium velit vindicare, dicendum est exceptione utendum in factum data: nam cui damus actionem, eidem et exceptionem competere multo magis quis dixerit.

D.43.18.1.5 Si soli possessori superficies evincatur, æquissimum erit subvenire ei vel ex stipulatu de evictione vel certe ex empto actione.

D.43.18.1.6 Quia autem etiam in rem actio de superficie dabitur, petitori quoque in superficiem dari et quasi usum fructum sive usum quendam eius esse et constitui posse per utiles actiones credendum est.

D.43.18.1.7 Sed et tradi posse intellegendum est, ut et legari et donari possit.

D.43.18.1.8 Et si duobus sit communis, etiam utile communi dividundo iudicium dabimus.

D.43.18.1.9 Servitutes quoque prætorio iure constituentur et ipsæ ad exemplum earum, quæ ipso iure constitutæ sunt, utilibus actionibus petentur: sed et interdictum de his utile competit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑