Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.17.3.9

UTI POSSIDETIS

inscriptio Ulpianus libro sexagesimo nono ad edictum

D.43.17.3pr. Si duo possideant in solidum, videamus, quid sit dicendum․ quod qualiter procedat, tractemus, si quis proponeret possessionem iustam et iniustam․ ego possideo ex iusta causa, tu vi aut clam: si a me possides, superior sum interdicto, si vero non a me, neuter nostrum vincetur: nam et tu possides et ego.

D.43.17.3.1 Hoc interdictum duplex est et hi, quibus competit, et actores et rei sunt.

D.43.17.3.2 Hoc interdictum sufficit ei, qui ædificare in suo prohibetur: etenim videris mihi possessionis controversiam facere, qui prohibes me uti mea possessione.

D.43.17.3.3 Cum inquilinus dominum ædes reficere volentem prohiberet, æque competere interdictum uti possidetis placuit testarique dominum non prohibere inquilinum, ne habitaret, sed ne possideret.

D.43.17.3.4 Item videamus, si auctor vicini tui ex fundo tuo vites in suas arbores transduxit, quid iuris sit․ et ait Pomponius posse te ei denuntiare et vites præcidere, idque et Labeo scribit, aut uti eum debere interdicto uti possidetis de eo loco, quo radices continentur vitium: nam si tibi vim fecerit, quo minus eas vites vel præcidas vel transducas, vim tibi facere videtur, quo minus possideas: etenim qui colere fundum prohibetur, possidere prohibetur, inquit Pomponius.

D.43.17.3.5 Item videamus, si proiectio supra vicini solum non iure haberi dicatur, an interdictum uti possidetis sit utile alteri adversus alterum․ et est apud Cassium relatum utrique esse inutile, quia alter solum possidet, alter cum ædibus superficiem.

D.43.17.3.6 Labeo quoque scribit: ex ædibus meis in ædes tuas proiectum habeo: interdicis mecum, si eum locum possideamus, qui proiecto tegetur. an, quo facilius possim retinere possessionem eius proiectionis, interdico tecum sic ‘uti nunc possidetis eas ædes, ex quibus proiectus est’?

D.43.17.3.7 Sed si supra ædes, quas possideo, cenaculum sit, in quo alius quasi dominus moretur, interdicto uti possidetis me uti posse Labeo ait, non eum qui in cenaculo moretur: semper enim superficiem solo cedere․ plane si cenaculum ex publico aditum habeat, ait Labeo videri non ab eo ædes possideri, qui κρύπτας possideret, sed ab eo, cuius ædes supra κρύπτας essent․ verum est hoc in eo, qui aditum ex publico habuit: ceterum superficiarii proprio interdicto et actionibus a prætore utetur. dominus autem soli tam adversus alium quam adversus superficiarium potior erit interdicto uti possidetis: sed prætor superficiarium tuebitur secundum legem locationis: et ita Pomponius quoque probat.

D.43.17.3.8 Creditores missos in possessionem rei servandæ causa interdicto uti possidetis uti non posse, et merito, quia non possident: idemque et in ceteris omnibus, qui custodiæ causa missi sunt in possessionem, dicendum est.

D.43.17.3.9 Si vicinus meus in parte in pariete meo tectoria habeat et in parte sua, ‘uti possidetis’ mihi efficax est ut ea tollere compellatur.

D.43.17.3.10 Non videor vi possidere, qui ab eo, quem scirem vi in possessionem esse, fundum accipiam.

D.43.17.3.11 In hoc interdicto condemnationis summa refertur ad rei ipsius æstimationem․ ‘quanti res est’ sic accipimus ‘quanti uniuscuiusque interest possessionem retinere’․ Servii autem sententia est existimantis tanti possessionem æstimandam, quanti ipsa res est: sed hoc nequaquam opinandum est: longe enim aliud est rei pretium, aliud possessionis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑