Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.17.1

UTI POSSIDETIS

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum

D.43.17.1pr. Ait prætor: ‘Uti eas ædes, quibus de agitur, nec vi nec clam nec precario alter ab altero possidetis, quo minus ita possideatis, vim fieri veto․ de cloacis hoc interdictum non dabo․ neque pluris, quam quanti res erit: intra annum, quo primum experiundi potestas fuerit, agere permittam’.

D.43.17.1.1 Hoc interdictum de soli possessore scriptum est, quem potiorem prætor in soli possessione habeat, et est prohibitorium ad retinendam possessionem.

D.43.17.1.2 Huius autem interdicti proponendi causa hæc fuit, quod separata esse debet possessio a proprietate: fieri etenim potest, ut alter possessor sit, dominus non sit, alter dominus quidem sit, possessor vero non sit: fieri potest, ut et possessor idem et dominus sit.

D.43.17.1.3 Inter litigatores ergo quotiens est proprietatis controversia, aut convenit inter litigatores, uter possessor sit, uter petitor, aut non convenit․ si convenit, absolutum est: ille possessoris commodo, quem convenit possidere, ille petitoris onere fungetur․ sed si inter ipsos contendatur, uter possideat, quia alteruter se magis possidere adfirmat, tunc, si res soli sit, in cuius possessione contenditur, ad hoc interdictum remittentur.

D.43.17.1.4 Est igitur hoc interdictum, quod volgo uti possidetis appellatur, retinendæ possessionis (nam huius rei causa redditur, ne vis fiat ei qui possidet) et consequenter proponitur post interdictum unde vi․ illud enim restituit vi amissam possessionem, hoc interdictum tuetur, ne amittatur possessio, denique prætor possidenti vim fieri vetat: et illud quidem interdictum obpugnat possessorem, hoc tuetur. et ut Pedius ait, omnis de possessione controversia aut eo pertinet, ut quod non possidemus nobis restituatur, aut ad hoc, ut retinere nobis liceat quod possidemus․ restitutæ possessionis ordo aut interdicto expeditur aut per actionem: retinendæ itaque possessionis duplex via est, aut exceptio aut interdictum․ exceptio datur ex multis causis ei qui possidet.

D.43.17.1.5 Perpetuo autem hoc interdicto insunt hæc: ‘quod nec vi nec clam nec precario ab illo possides’.

D.43.17.1.6 Interdictum autem possessorem prædii tuetur, quod est uti possidetis․ actio enim numquam ultro possessori datur, quippe sufficit ei quod possideat.

D.43.17.1.7 Hoc interdictum locum habet, sive quis totum fundum possidere se dicat, sive pro certa parte, sive pro indiviso possideat.

D.43.17.1.8 Hoc interdictum in omnibus etiam possessionibus, quæ sunt soli, sine dubio locum habebit, dummodo possideri possit.

D.43.17.1.9 Quod ait prætor in interdicto: ‘nec vi nec clam nec precario alter ab altero possidetis’, hoc eo pertinet, ut, si quis possidet vi aut clam aut precario, si quidem ab alio, prosit ei possessio, si vero ab adversario suo, non debeat eum propter hoc quod ab eo possidet vincere: has enim possessiones non debere proficere palam est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑