Digesta Iustiniani 43.16.3.14
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum
D.43.16.3pr. Quod est et si quis armis deiectus est, quia ex facinoribus defunctorum de eo, quod ad heredem pervenit, actio datur: sufficit enim non in lucro versari eum heredem, non etiam damnum subire.
D.43.16.3.1 Hæc actio, quæ adversus heredem ceterosque successores pertinet, perpetuo competit, quia in ea rei persecutio continetur.
D.43.16.3.2 Armis deiectum quomodo accipimus? arma sunt omnia tela, hoc est et fustes et lapides, non solum gladii hastæ frameæ, id est rhomphææ.
D.43.16.3.3 Plane et si unus vel alter fustem vel gladium tenuit, armis deiectus possessor videtur.
D.43.16.3.4 Plus dicitur, et si inermes venerant, si in ipsa concertatione qui inermes venerant eo processerunt, ut fustes aut lapides sumerent, vis erit armata.
D.43.16.3.5 Qui armati venerunt et si armis non sunt usi ad deiciendum, sed deiecerunt, armata vis facta esse videtur: sufficit enim terror armorum, ut videantur armis deiecisse.
D.43.16.3.6 Si quis autem visis armatis, qui alibi tendebant, metu hoc deterritus profugerit, non videtur deiectus, quia non hoc animo fuerunt qui armati erant, sed alio tendebant.
D.43.16.3.7 Proinde et si, cum armatos audisset venire, metu decesserit de possessione, sive verum sive falsum audisset, dicendum est non esse eum armis deiectum, nisi possessio ab his fuerit occupata.
D.43.16.3.8 Si autem, cum dominus veniret in possessionem, armati eum prohibuerunt qui invaserant possessionem, videri eum armis deiectum.
D.43.16.3.9 Eum igitur, qui cum armis venit, possumus armis repellere, sed hoc confestim, non ex intervallo, dummodo sciamus non solum resistere permissum, ne deiciatur, sed et si deiectus quis fuerit, eundem deicere non ex intervallo, sed ex continenti.
D.43.16.3.10 Cum procurator armatus venit, et ipse dominus armis deiecisse videtur, sive mandavit sive, ut Iulianus ait, ratum habuit.
D.43.16.3.11 Hoc et in familia dicendum est: nam cum familia sine me armata venit, ego non videor venisse, sed familia, nisi iussi vel ratum habui.
D.43.16.3.12 Hoc interdictum etiam adversus eum proponitur, qui dolo malo fecit, quo quis armis deiceretur: et post annum reddetur in id, quod pervenit ad eum qui prohibuit.
D.43.16.3.13 Unde vi interdictum necessarium fuisse fructuario apparet, si prohibeatur uti frui usu fructu fundi.
D.43.16.3.14 Uti frui autem prohibuisse is videtur, qui vi deiecit utentem et fruentem aut non admisit, cum ex fundo exisset non usus fructus deserendi causa․ ceterum si quis ab initio volentem incipere uti frui prohibuit, hoc interdictum locum non habet․ quid ergo est? debet fructuarius usum fructum vindicare.
D.43.16.3.15 Pertinet autem hoc interdictum ad eum, qui fundo uti frui prohibitus est: sed pertinebit etiam ad eum, qui ædificiis uti frui prohibetur․ consequenter autem dicemus ad res mobiles hoc interdictum non pertinere, si quis uti frui prohibitus est re mobili, nisi si rei soli accedebant res mobiles: si igitur ibi fuerunt, dicendum est etiam ad eas referri hoc interdictum debere.
D.43.16.3.16 Item si non usus fructus, sed usus sit relictus, competit hoc interdictum․ ex quacumque enim causa constitutus est usus fructus vel usus, hoc interdictum locum habebit.
D.43.16.3.17 Qui usus fructus nomine qualiterqualiter fuit quasi in possessione, utetur hoc interdicto․ sed si quis, posteaquam prohibitus est, capite minutus sit vel mortuus, recte dicitur heredibus et successoribus competere hoc interdictum, non ut in futurum constituatur usus fructus, sed ut præterita causa et damnum præteritum sarciatur.
D.43.16.3.18 Heres quoque simili modo debebit in factum actionem suscipere in id quod ad se pervenit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
