Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.16.1.4

DE VI ET DE VI ARMATA

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum

D.43.16.1pr. Prætor ait: ‘Unde tu illum vi deiecisti aut familia tua deiecit, de eo quæque ille tunc ibi habuit tantummodo intra annum, post annum de eo, quod ad eum qui vi deiecit pervenerit, iudicium dabo’.

D.43.16.1.1 Hoc interdictum proponitur ei, qui vi deiectus est: etenim fuit æquissimum vi deiecto subvenire: propter quod ad reciperandam possessionem interdictum hoc proponitur.

D.43.16.1.2 Ne quid autem per vim admittatur, etiam legibus Iuliis prospicitur publicorum et privatorum nec non et constitutionibus principum.

D.43.16.1.3 Hoc interdictum non ad omnem vim pertinet, verum ad eos, qui de possessione deiciuntur․ ad solam autem atrocem vim pertinet hoc interdictum, et ad eos tantum, qui de solo deiciuntur, ut puta de fundo sive ædificio: ad alium autem non pertinet.

D.43.16.1.4 Et si quis de area deiectus sit, sine dubio interdicto locus est: et generaliter ad omnes hoc pertinet interdictum, qui de re solo cohærenti deiciuntur: qualisqualis enim fuerit locus, unde quis vi deiectus est, interdicto locus erit.

D.43.16.1.5 Proinde et si superficiaria insula fuerit, qua quis deiectus est, apparet interdicto fore locum.

D.43.16.1.6 Illud utique in dubium non venit interdictum hoc ad res mobiles non pertinere: nam ex causa furti vel vi bonorum raptorum actio competit: potest et ad exhibendum agi․ plane si quæ res sint in fundo vel in ædibus, unde quis deiectus est, etiam earum nomine interdictum competere non est ambigendum.

D.43.16.1.7 Si quis de nave vi deiectus est, hoc interdicto locus non est, argumento eius, qui de vehiculo detractus est, quem nemo dixit interdicto hoc uti posse.

D.43.16.1.8 Plane si quis de ligneis ædibus deiectus fuerit, nemo ambigit interdicto locum fore, quia qualequale sit quod solo cohæreat, inde qui vi deiectus est habet interdictum.

D.43.16.1.9 Deicitur is qui possidet, sive civiliter sive naturaliter possideat: nam et naturalis possessio ad hoc interdictum pertinet.

D.43.16.1.10 Denique et si maritus uxori donavit eaque deiecta sit, poterit interdicto uti: non tamen si colonus.

D.43.16.1.11 Ait prætor: ‘deiecisti aut familia deiecit’․ merito familiæ mentio habita: nam cum ‘deiecisti’ verbum refertur ad personam eius qui deiecit nec pertineat ad eum, cuius familia deiecit (nec enim ego videor deiecisse, si familia mea deiecerit), consequens fuit addere ‘aut familia tua deiecit’.

D.43.16.1.12 Deiecisse autem etiam is videtur, qui mandavit vel iussit, ut aliquis deieceretur: parvi enim referre visum est, suis manibus quis deiciat an vero per alium: quare et si familia mea ex voluntate mea deiecerit, ego videor deiecisse.

D.43.16.1.13 Quotiens verus procurator deiecerit, cum utrolibet eorum, id est sive domino sive procuratore, agi posse Sabinus ait et alterius nomine alteri eximi, sic tamen, si ab altero eorum litis æstimatio fuerit præstita (non enim excusatus est, qui iussu alicuius deiecit, non magis quam si iussu alicuius occidit): cum autem falsus est procurator, cum ipso tantum procuratore interdici debere․ Sabini sententia vera est.

D.43.16.1.14 Sed et si quod alius deiecit, ratum habuero, sunt qui putent secundum Sabinum et Cassium, qui ratihabitionem mandato comparant, me videri deiecisse interdictoque isto teneri, et hoc verum est: rectius enim dicitur in maleficio ratihabitionem mandato comparari.

D.43.16.1.15 Quod igitur additur ‘aut familia tua deiecit’, merito scriptum est in eum casum, in quem familia mea vi deiecit․ ceterum si iussit, ipse deiecit, nec gravari debet dominus qui non iussit, si servorum suorum factum præstaret, etsi non iussu eius deiecerunt: nam non gravabitur hoc nomine, quippe cum aut pervenit ad eum aliquid et restitueret, aut non pervenit et ipsos servos maleficii causa noxæ dedendo indemnis erit: quod enim noxæ dedere compellitur, in damno non debet reputare, cum servus hoc possit domini deteriorem condicionem facere.

D.43.16.1.16 Familiæ autem appellatio servos continet:

D.43.16.1.17 Sed quæritur, quem numerum servorum contineat, utrum plurium an vero et duum vel trium․ sed verius est in hoc interdicto, etiamsi unus servus vi deiecerit, familiam videri deiecisse.

D.43.16.1.18 Familiæ appellatione et eos, quos loco servorum habemus, contineri oportere dicendum est.

D.43.16.1.19 Si quis tamen neget se servum vel familiam defendere, cogendus est pati hoc interdictum, ad hoc scilicet, ut quod ad eum pervenit restituat.

D.43.16.1.20 Si filius familias vel mercennarius vi deiecerit, utile interdictum competit.

D.43.16.1.21 Si adversus eum, qui in libertatem ex servitute vel contra petitur, post inchoatum liberale iudicium utar interdicto et liber iudicatus fuerit et apparuerit ignorante eo a servis eius vi me deiectum, in possessionem restituar.

D.43.16.1.22 Quod servus vel procurator vel colonus tenent, dominus videtur possidere, et ideo his deiectis ipse deici de possessione videtur, etiamsi ignoret eos deiectos, per quos possidebat․ et si quis igitur alius, per quem possidebam, deiectus fuerit, mihi competere interdictum nemini dubium est.

D.43.16.1.23 Interdictum autem hoc nulli competit nisi ei, qui tunc cum deiceretur possidebat, nec alius deici visus est quam qui possidet.

D.43.16.1.24 Sive autem corpore sive animo possidens quis deiectus est, palam est eum vi deiectum videri․ idcircoque si quis de agro suo vel de domo processisset nemine suorum relicto, mox revertens prohibitus sit ingredi vel ipsum prædium, vel si quis eum in medio itinere detinuerit et ipse possederit, vi deiectus videtur: ademisti enim ei possessionem, quam animo retinebat, etsi non corpore.

D.43.16.1.25 Quod volgo dicitur æstivorum hibernorumque saltuum nos possessiones animo retinere, id exempli causa didici Proculum dicere: nam ex omnibus prædiis, ex quibus non hac mente recedemus, ut omisisse possessionem vellemus, idem est.

D.43.16.1.26 Eum, qui neque animo neque corpore possidebat, ingredi autem et incipere possidere prohibeatur, non videri deiectum verius est: deicitur enim qui amittit possessionem, non qui non accipitur.

D.43.16.1.27 Vim vi repellere licere Cassius scribit idque ius natura comparatur: apparet autem, inquit, ex eo arma armis repellere licere.

D.43.16.1.28 Vi possidere eum definiendum est, qui expulso vetere possessore adquisitam per vim possessionem optinet aut qui in hoc ipsum aptatus et præparatus venit ut contra bonos mores auxilio, ne prohiberi possit ingrediens in possessionem, facit․ sed qui per vim possessionem suam retinuerit, Labeo ait non vi possidere.

D.43.16.1.29 Idem Labeo ait eum, qui metu turbæ perterritus fugerit, vi videri deiectum․ sed Pomponius ait vim sine corporali vi locum non habere, ergo etiam eum, qui fugatus est supervenientibus quibusdam, si illi vi occupaverunt possessionem, videri vi deiectum.

D.43.16.1.30 Qui a me vi possidebat, si ab alio deiciatur, habet interdictum.

D.43.16.1.31 Qui vi deiectus est, quidquid damni senserit ob hoc quod deiectus est, reciperare debet: pristina enim causa restitui debet, quam habiturus erat, si non fuisset deiectus.

D.43.16.1.32 Si fundus, a quo vi expulsus sim, mihi restitutus esset, ceteræ vero res, quæ vi ablatæ sunt, non restituantur, hic dicendum est interdictum nihilo minus tenere, quia verum est vi esse deiectum. plane si quis velit de possessione quidem rei soli per hoc interdictum experiri, de rebus vero mobilibus ad exhibendum actione, potest hoc suo arbitrio habere, et ita Iulianus scribit: idem scribit et si quis vi bonorum raptorum de huiusmodi rebus velit experiri.

D.43.16.1.33 Quod autem ait prætor: ‘quæque ibi habuit’, sic accipimus, ut omnes res contineantur, non solum quæ propriæ ipsius fuerunt, verum etiam si quæ apud eum depositæ vel ei commodatæ vel pigneratæ, quarumque usum vel usum fructum vel custodiam habuit, vel si quæ ei locatæ sunt: cum enim dicat prætor ‘habuit’, omnia hæc habendi verbo continentur.

D.43.16.1.34 Rectissime autem prætor addidit ‘tunc ibi habuit’․ ‘tunc’ sic accipimus ‘cum deiceretur’: et ideo et si quid postea desiit illic esse, dicendum erit in interdictum venire․ sic fit, ut, etiamsi homines vel pecora demortua sint post deiectionem, interdicto locus sit.

D.43.16.1.35 Denique scribit Iulianus eum, qui vi deiecit ex eo prædio, in quo homines fuerant, propius esse, ut etiam sine culpa eius mortuis hominibus æstimationem eorum per interdictum restituere debeat, sicuti fur hominis etiam mortuo eo tenetur․ huic consequens esse ait, ut villæ quoque et ædium incendio consumptarum pretium restituere cogatur: ubi enim quis, inquit, deiecit, per eum stetisse videtur, quo minus restitueret.

D.43.16.1.36 Idcirco constare ait eum, qui vi deiecit quique vi sine dolo malo desierit possidere, interdicto teneri.

D.43.16.1.37 ‘Ibi’ autem ait prætor, ut ne quis et quæ illic non habuit, complectatur.

D.43.16.1.38 Sane quod ait prætor ‘ibi’, quomodo accipimus? utrum in eo loco, unde quis vi deiectus est, an vero in omni possessione? et melius dicetur non ad angulum referendum vel locum, in quo fuerit, verum etiam ad omnem partem possessionis, qua quis caruit, cum deicitur.

D.43.16.1.39 Annus in hoc interdicto utilis est.

D.43.16.1.40 Ex die, quo quis deiectus est, fructuum ratio habetur, quamvis in ceteris interdictis ex quo edita sunt, non retro computantur․ idem est et in rebus mobilibus, quæ ibi erant: nam et earum fructus computandi sunt, ex quo quis vi deiectus est.

D.43.16.1.41 Non solum autem fructuum ratio in hoc interdicto habetur, verum ceterarum etiam utilitatium habenda est: nam et Vivianus refert in hoc interdicto omnia, quæcumque habiturus vel adsecuturus erat is qui deiectus est, si vi deiectus non esset, restitui aut eorum litem a iudice æstimari debere eumque tantum consecuturum, quanti sua interesset se vi deiectum non esse.

D.43.16.1.42 Ex interdicto unde vi etiam is qui non possidet restituere cogetur.

D.43.16.1.43 Interdictum hoc quia atrocitatem facinoris in se habet, quæsitum est, an liberto in patronum vel liberis adversus parentes competit. et verius est nec liberto in patronum nec in parentes liberis dandum esse meliusque erit in factum actionem his competere․ aliter atque si vi armata usus sit adversus libertum patronus vel adversus liberos parens: nam hic interdictum competit.

D.43.16.1.44 Hoc interdictum et heredi et ceteris successoribus competit.

D.43.16.1.45 Non alii autem, quam ei qui possidet, interdictum unde vi competere argumentum præbet, quod apud Vivianum relatum est, si quis me vi deiecerit, meos non deiecerit, non posse me hoc interdicto experiri, quia per eos retineo possessionem, qui deiecti non sunt.

D.43.16.1.46 Idem Vivianus refert: servos quosdam vi depulit, alios retinuit et vinxit aut etiam eis imperavit: vi te deiectum intellegi: desisse enim possidere, cum servi ab alio possideantur․ et quod in parte servorum dictum est, idem in omnibus dici ait, si forte nemo depulsus esset, sed possideri ab eo coepissent, qui ingressus in possessionem esset.

D.43.16.1.47 Quid dicturi essemus, tractat, si aliquo possidente ego quoque ingressus sum in possessionem et non deiciam possessorem, sed vinctum opus facere cogam: quatenus res, inquit, esset? ego verius puto eum quoque deiectum videri, qui illic vinctus est.

D.43.16.1.48 Ex causa huius interdicti in heredem et bonorum possessorem ceterosque successores in factum actio competit in id quod ad eos pervenit

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑