Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.15.1

DE RIPA MUNIENDA

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo octavo ad edictum

D.43.15.1pr. Prætor ait: ‘Quo minus illi in flumine publico ripave eius opus facere ripæ agrive qui circa ripam est tuendi causa liceat, dum ne ob id navigatio deterior fiat, si tibi damni infecti in annos decem viri boni arbitratu vel cautum vel satisdatum est aut per illum non stat, quo minus viri boni arbitratu caveatur vel satisdetur, vim fieri veto’.

D.43.15.1.1 Ripas fluminum publicorum reficere munire utilissimum est․ sicuti igitur de via publica reficienda interdictum propositum est, ita etiam de ripa fluminis munienda proponendum fuit.

D.43.15.1.2 Merito adicit ‘dum ne ob id navigatio deterior fiat’: illa enim sola refectio toleranda est․ quæ navigio non est impedimento.

D.43.15.1.3 Is autem, qui ripam vult munire, de damno futuro debet vel cavere vel satisdare secundum qualitatem personæ: et hoc interdicto expressum est, ut damni infecti in annos decem viri boni arbitratu vel caveatur vel satisdetur.

D.43.15.1.4 Dabitur autem satis vicinis: sed et his, qui trans flumen possidebunt.

D.43.15.1.5 Etenim curandum fuit, ut eis ante opus factum caveretur: nam post opus factum persequendi hoc interdicto nulla facultas superest, etiamsi quid damni postea datum fuerit, sed lege Aquilia experiendum est.

D.43.15.1.6 Illud notandum est, quod ripæ lacus fossæ stagni muniendi nihil prætor hic cavit: sed idem erit observandum, quod in ripa fluminis munienda.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑