Digesta Iustiniani 43.14.1
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo octavo ad edictum
D.43.14.1pr. Prætor ait: ‘Quo minus illi in flumine publico navem ratem agere quove minus per ripam onerare exonerare liceat, vim fieri veto․ item ut per lacum fossam stagnum publicum navigare liceat, interdicam’.
D.43.14.1.1 Hoc interdicto prospicitur, ne quis flumine publico navigare prohibeatur: sicuti enim ei, qui via publica uti prohibeatur, interdictum supra propositum est, ita hoc quoque proponendum prætor putavit.
D.43.14.1.2 Si privata sunt supra scripta, interdictum cessat.
D.43.14.1.3 Lacus est, quod perpetuam habet aquam.
D.43.14.1.4 Stagnum est, quod temporalem contineat aquam ibidem stagnantem, quæ quidem aqua plerumque hieme cogitur.
D.43.14.1.5 Fossa est receptaculum aquæ manu facta.
D.43.14.1.6 Possunt autem etiam hæc esse publica.
D.43.14.1.7 Publicano plane, qui lacum vel stagnum conduxit, si piscari prohibeatur, utile interdictum competere Sabinus consentit: et ita Labeo․ ergo et si a municipibus conductum habeat, æquissimum erit ob vectigalis favorem interdicto eum tueri.
D.43.14.1.8 Si quis velit interdictum tale movere, ut locus deprimatur pecoris appellendi gratia, non debet audiri: et ita Mela scribit.
D.43.14.1.9 Idem ait tale interdictum competere, ne cui vis fiat, quo minus pecus ad flumen publicum ripamve fluminis publici appellatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
