Digesta Iustiniani 43.13.1.4
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo octavo ad edictum
D.43.13.1pr. Ait prætor: ‘In flumine publico inve ripa eius facere aut in id flumen ripamve eius immittere, quo aliter aqua fluat, quam priore æstate fluxit, veto’.
D.43.13.1.1 Hoc interdicto prospexit prætor, ne derivationibus minus concessis flumina excrescant vel mutatus alveus vicinis iniuriam aliquam adferat.
D.43.13.1.2 Pertinet autem ad flumina publica, sive navigabilia sunt sive non sunt.
D.43.13.1.3 Ait prætor: ‘quo aliter aqua fluat, quam priore æstate fluxit’: non omnis ergo, qui immisit vel qui fecit, tenetur, sed qui faciendo vel immittendo efficit aliter, quam priore æstate fluxit, aquam fluere. quod autem ait ‘aliter fluat’, non ad quantitatem aquæ fluentis pertinet, sed ad modum et ad rigorem cursus aquæ referendum est․ et generaliter dicendum est ita demum interdicto quem teneri, si mutetur aquæ cursus per hoc quod factum est, dum vel depressior vel artior fiat aqua ac per hoc rapidior fit cum incommodo accolentium: et si quod aliud vitii accolæ ex facto eius qui convenitur sentient, interdicto locus erit.
D.43.13.1.4 Si quis ex rivo tecto per apertum ducere velit vel contra qui ante aperto duxit, nunc operto velit, interdicto teneri placuit, si modo hoc factum eius incommodum circa colentibus adferat.
D.43.13.1.5 Simili modo et si incile ducat aut alio loco faciat aut si alveum fluminis mutet, hoc interdicto tenebitur.
D.43.13.1.6 Sunt qui putent excipiendum hoc interdicto ‘quod eius ripæ muniendæ causa non fiet’, scilicet ut, si quid fiat, quo aliter aqua fluat, si tamen muniendæ ripæ causa fiat, interdicto locus non sit․ sed nec hoc quibusdam placet: neque enim ripæ cum incommodo accolentium muniendæ sunt․ hoc tamen iure utimur, ut prætor ex causa æstimet, an hanc exceptionem dare debeat: plerumque enim utilitas suadet exceptionem istam dari.
D.43.13.1.7 Sed et si alia utilitas vertatur eius, qui quid in flumine publico fecit (pone enim grande damnum flumen ei dare solitum, prædia eius depopulari), si forte aggeres vel quam aliam munitionem adhibuit, ut agrum suum tueretur eaque res cursum fluminis ad aliquid immutavit, cur ei non consulatur? plerosque scio prorsus flumina avertisse alveosque mutasse, dum prædiis suis consulunt․ oportet enim in huiusmodi rebus utilitatem et tutelam facientis spectari, sine iniuria utique accolarum.
D.43.13.1.8 Is autem hoc interdicto tenetur, qui aliter fecit fluere, quam priore æstate fluxit․ et idcirco aiunt prætorem priorem æstatem comprehendisse, quia semper certior est naturalis cursus fluminum æstate potius quam hieme․ nec ad instantem æstatem, sed ad priorem interdictum hoc refertur, quia illius æstatis fluxus indubitatior est․ æstas ad æquinoctium autumnale refertur․ et si forte æstate interdicetur, proxima superior æstas erit intuenda: si vero hieme, tunc non proxima hieme æstas, sed superior erit inspicienda.
D.43.13.1.9 Hoc interdictum cuivis ex populo competit, sed non adversus omnes, verum adversus eum, qui deneget, ut aliter aqua flueret, cum ius non haberet.
D.43.13.1.10 Hoc interdictum et in heredes competit.
D.43.13.1.11 Deinde ait prætor: ‘Quod in flumine publico ripave eius factum sive quid in flumen ripamve eius immissum habes, si ob id aliter aqua fluit atque uti priore æstate fluxit, restituas’.
D.43.13.1.12 Hoc interdictum restitutorium proponitur: superius enim prohibitorium est et pertinet ad ea, quæ nondum facta sunt․ si quid igitur iam factum est, per hoc interdictum restituetur: si quid ne fiat prospicitur, superiore interdicto erit utendum, et si quid post interdictum redditum fuerit factum, coercebitur.
D.43.13.1.13 In hoc interdicto restitutorio non est iniquum, ut Labeo ait, venire etiam, quod dolo factum est quo minus haberes.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
