Digesta Iustiniani 43.12.3
inscriptio Paulus libro sexto decimo ad Sabinum
D.43.12.3pr. Flumina publica quæ fluunt ripæque eorum publicæ sunt.
D.43.12.3.1 Ripa ea putatur esse, quæ plenissimum flumen continet.
D.43.12.3.2 Secundum ripas fluminum loca non omnia publica sunt, cum ripæ cedant, ex quo primum a plano vergere incipit usque ad aquam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
