Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.12.1

DE FLUMINIBUS․ NE QUID IN FLUMINE PUBLICO RIPAVE EIUS FIAT, QUO PEIUS NAVIGETUR

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo octavo ad edictum

D.43.12.1pr. Ait prætor: ‘Ne quid in flumine publico ripave eius facias neve quid in flumine publico neve in ripa eius immittas, quo statio iterve navigio deterior sit fiat’.

D.43.12.1.1 Flumen a rivo magnitudine discernendum est aut existimatione circumcolentium.

D.43.12.1.2 Item fluminum quædam sunt perennia, quædam torrentia․ perenne est, quod semper fluat, ἀέναος, torrens ὁ χειμάρρους: si tamen aliqua æstate exaruerit, quod alioquin perenne fluebat, non ideo minus perenne est.

D.43.12.1.3 Fluminum quædam publica sunt, quædam non․ publicum flumen esse Cassius definit, quod perenne sit: hæc sententia Cassii, quam et Celsus probat, videtur esse probabilis.

D.43.12.1.4 Hoc interdictum ad flumina publica pertinet: si autem flumen privatum sit, cessabit interdictum: nihil enim differt a ceteris locis privatis flumen privatum.

D.43.12.1.5 Ripa autem ita recte definietur id, quod flumen continet naturalem rigorem cursus sui tenens: ceterum si quando vel imbribus vel mari vel qua alia ratione ad tempus excrevit, ripas non mutat: nemo denique dixit Nilum, qui incremento suo Ægyptum operit, ripas suas mutare vel ampliare․ nam cum ad perpetuam sui mensuram redierit, ripæ alvei eius muniendæ sunt․ si tamen naturaliter creverit, ut perpetuum incrementum nanctus sit, vel alio flumine admixto vel qua alia ratione, dubio procul dicendum est ripas quoque eum mutasse, quemadmodum si alveo mutato alia coepit currere.

D.43.12.1.6 Si insula in publico flumine fuerit nata inque ea aliquid fiat, non videtur in publico fieri․ illa enim insula aut occupantis est, si limitati agri fuerunt, aut eius cuius ripam contingit, aut, si in medio alveo nata est, eorum est qui prope utrasque ripas possident.

D.43.12.1.7 Simili modo et si flumen alveum suum reliquit et alia fluere coeperit, quidquid in veteri alveo factum est, ad hoc interdictum non pertinet: non enim in flumine publico factum erit, quod est utriusque vicini aut, si limitatus est ager, occupantis alveus fiet: certe desinit esse publicus․ ille etiam alveus, quem sibi flumen fecit, etsi privatus ante fuit, incipit tamen esse publicus, quia impossibile est, ut alveus fluminis publici non sit publicus.

D.43.12.1.8 Si fossa manu facta sit, per quam fluit publicum flumen, nihilo minus publica fit: et ideo si quid ibi fiat, in flumine publico factum videtur.

D.43.12.1.9 Aliter atque si flumen aliquam terram inundaverit, non alveum sibi fecerit: tunc enim non fit publicum, quod aqua opertum est.

D.43.12.1.10 Item si amnis aliquid circumeat, sciendum est eius manere cuius fuit: si quid igitur illic factum est, non est factum in publico flumine. nec pertinet ad hoc interdictum, si quid in privato factum sit, ne quidem si in privato flumine fiat: nam quod fit in privato flumine, perinde est, atque si in alio privato loco fiat.

D.43.12.1.11 In flumine publico factum accipere debemus, quidquid in aqua fiat: nam si quid extra factum sit, non est in flumine factum: et quod in ripa fiat, non videtur in flumine factum.

D.43.12.1.12 Non autem omne, quod in flumine publico ripave fit, coercet prætor, sed si quid fiat, quo deterior statio et navigatio fiat․ ergo hoc interdictum ad ea tantum flumina publica pertinet, quæ sunt navigabilia, ad cetera non pertinet․ sed Labeo scribit non esse iniquum etiam si quid in eo flumine, quod navigabile non sit, fiat, ut exarescat vel aquæ cursus impediatur, utile interdictum competere ‘ne vis ei fiat, quo minus id opus, quod in alveo fluminis ripave ita factum sit, ut iter cursus fluminis deterior sit fiat, tollere demoliri purgare restituere viri boni arbitratu possit’.

D.43.12.1.13 Stationem dicimus a stando: is igitur locus demonstratur, ubicumque naves tuto stare possunt.

D.43.12.1.14 Ait prætor: ‘iterque navigii deterius fiat’․ hoc pro navigatione positum est: immo navigium solemus dicere etiam ipsam navem, iter ergo navigio potest et sic accipi ‘iter navi deterius fiat’․ navigii appellatione etiam rates continentur, quia plerumque et ratum usus necessarius est․ si pedestre iter impediatur, non ideo minus iter navigio deterius fit.

D.43.12.1.15 Deterior statio itemque iter navigio fieri videtur, si usus eius corrumpatur vel difficilior fiat aut minor vel rarior aut si in totum auferatur․ proinde sive derivetur aqua, ut exiguior facta minus sit navigabilis, vel si dilatetur, aut diffusa brevem aquam faciat, vel contra sic coangustetur, et rapidius flumen faciat, vel si quid aliud fiat quod navigationem incommodet difficilioremve faciat vel prorsus impediat, interdicto locus erit.

D.43.12.1.16 Labeo scribit non esse dandam exceptionem ei, qui interdicto convenitur: ‘aut nisi ripæ tuendæ causa factum sit’, sed ita excipiendum ait: ‘extra quam si quid ita factum sit, uti de lege fieri licuit’.

D.43.12.1.17 Si in mari aliquid fiat, Labeo competere tale interdictum: ‘ne quid in mari inve litore’ ‘quo portus, statio iterve navigio deterius fiat’.

D.43.12.1.18 Sed et si in flumine publico, non tamen navigabili fiat, idem putat.

D.43.12.1.19 Deinde ait prætor: ‘Quod in flumine publico ripave eius fiat sive quid in id flumen ripamve eius immissum habes, quo statio iterve navigio deterior sit fiat, restituas’.

D.43.12.1.20 Superius interdictum prohibitorium est, hoc restitutorium, ad eandem causam pertinens.

D.43.12.1.21 Iubetur autem is, qui factum vel immissum habet, restituere quod habet, si modo id quod habet stationem vel navigium deterius faciat.

D.43.12.1.22 Hæc verba ‘factum habes’ vel ‘immissum habes’ ostendunt non eum teneri, qui fecit vel immisit, sed qui factum immissum habet. denique Labeo scribit, si auctor tuus aquam derivaverit, et hoc interdicto, si ea tu utaris.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑