Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.1.2

DE INTERDICTIS SIVE EXTRAORDINARIIS ACTIONIBUS, QUÆ PRO HIS COMPETUNT

inscriptio Paulus libro sexagensimo tertio ad edictum

D.43.1.2pr. Interdictorum quædam duplicia sunt, quædam simplicia․ duplicia dicuntur, ut uti possidetis, simplicia sunt ea, veluti exhibitoria et restitutoria, item prohibitoria de arboribus cædendis et de itinere actuque.

D.43.1.2.1 Interdicta autem competunt vel hominum causa vel divini iuris aut de religione, sicut est ‘ne quid in loco sacro fiat’ vel ‘quod factum est restituatur’ et de mortuo inferendo vel sepulchro ædificando. hominum causa competunt vel ad publicam utilitatem pertinentia vel sui iuris tuendi causa vel officii tuendi causa vel rei familiaris. publicæ utilitatis causa competit interdictum ‘ut via publica uti liceat’ et ‘flumine publico’ et ‘ne quid fiat in via publica’: iuris sui tuendi causa de liberis exhibendis, item de liberto exhibendo: officii causa de homine libero exhibendo: reliqua interdicta rei familiaris causa dantur.

D.43.1.2.2 Quædam interdicta rei persecutionem continent, veluti de itinere actuque privato: nam proprietatis causam continet hoc interdictum. sed et illa interdicta, quæ de locis sacris et de religiosis proponuntur, veluti proprietatis causam continent, item illa de liberis exhibendis, quæ iuris tuendi causa diximus competere, ut non sit mirum, si, quæ interdicta ad rem familiarem pertinent, proprietatis, non possessionis causam habeant.

D.43.1.2.3 Hæc autem interdicta, quæ ad rem familiarem spectant, aut apiscendæ sunt possessionis aut reciperandæ aut retinendæ. apiscendæ possessionis sunt interdicta, quæ competunt his, qui ante non sunt nancti possessionem․ sunt autem interdicta apiscendæ possessionis ‘quorum bonorum’: Salvianum quoque interdictum, quod est de pignoribus, ex hoc genere est: et ‘quo itinere venditor usus est, quo minus emptor utatur, vim fieri veto’․ reciperandæ possessionis causa proponuntur sub rubrica unde vi: aliqua enim sub hoc titulo interdicta sunt․ retinendæ possessionis sunt interdicta uti possidetis․ sunt interdicta, ut diximus, duplicia tam reciperandæ quam apiscendæ possessionis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑