Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.1.1

DE INTERDICTIS SIVE EXTRAORDINARIIS ACTIONIBUS, QUÆ PRO HIS COMPETUNT

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum

D.43.1.1pr. Videamus, de quibus rebus interdicta competunt․ et sciendum est interdicta aut de divinis rebus aut de humanis competere․ divinis, ut de locis sacris vel de locis religiosis․ de rebus hominum interdicta redduntur aut de his, quæ sunt alicuius, aut de his, quæ nullius sunt․ quæ sunt nullius, hæc sunt: liberæ personæ, de quibus exhibendis ducendis interdicta competunt․ quæ sunt alicuius, hæc sunt aut publica aut singulorum․ publica: de locis publicis, de viis deque fluminibus publicis․ quæ autem singulorum sunt, aut ad universitatem pertinent, ut interdictum quorum bonorum, aut ad singulas res, ut est interdictum uti possidetis, de itinere actuque.

D.43.1.1.1 Interdictorum autem tres species sunt, exhibitoria prohibitoria restitutoria: sunt tamen quædam interdicta et mixta, quæ et prohibitoria sunt et exhibitoria.

D.43.1.1.2 Interdictorum quædam in præsens, quædam in præteritum referuntur: in præsens, ut uti possidetis: in præteritum, ut de itinere actuque, de aqua æstiva.

D.43.1.1.3 Interdicta omnia licet in rem videantur concepta, vi tamen ipsa personalia sunt.

D.43.1.1.4 Interdictorum quædam annalia sunt, quædam perpetua.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑