Digesta Iustiniani 42.8.6.8
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum
D.42.8.6pr. Quod autem, cum possit aliquid quærere, non id agit, ut adquirat, ad hoc edictum non pertinet: pertinet enim edictum ad deminuentes patrimonium suum, non ad eos, qui id agunt, ne locupletentur.
D.42.8.6.1 Unde si quis ideo condicioni non paret, ne committatur stipulatio, in ea condicione est, ne faciat huic edicto locum.
D.42.8.6.2 Proinde et qui repudiavit hereditatem vel legitimam vel testamentariam, non est in ea causa, ut huic edicto locum faciat: noluit enim adquirere, non suum proprium patrimonium deminuit.
D.42.8.6.3 Simili modo dicendum est et, si filium suum emancipavit, ut suo arbitrio adeat hereditatem, cessare hoc edictum.
D.42.8.6.4 Sed et illud probandum, si legatum repudiavit, cessare edictum, quod Iulianus quoque scribit.
D.42.8.6.5 Si servum suum heredem institutum alienavit, ut iussu emptoris adeat, si quidem in venditione nulla fraus est, sed in hereditate sit, cessat edictum, quia licuit ei etiam repudiare hereditatem: at si in ipsa servi alienatione fraus est, revocabitur, quemadmodum si eum in fraudem manumisisset.
D.42.8.6.6 Apud Labeonem scriptum est eum, qui suum recipiat, nullam videri fraudem facere, hoc est eum, qui quod sibi debetur receperat: eum enim, quem præses invitum solvere cogat, impune non solvere iniquum esse: totum enim hoc edictum ad contractus pertinere, in quibus se prætor non interponit, ut puta pignora venditionesque.
D.42.8.6.7 Sciendum Iulianum scribere eoque iure nos uti, ut, qui debitam pecuniam recepit ante, quam bona debitoris possideantur, quamvis sciens prudensque solvendo non esse recipiat, non timere hoc edictum: sibi enim vigilavit․ qui vero post bona possessa debitum suum recepit, hunc in portionem vocandum exæquandumque ceteris creditoribus: neque enim debuit præripere ceteris post bona possessa, cum iam par condicio omnium creditorum facta esset.
D.42.8.6.8 Hoc edictum eum coercet, qui sciens eum in fraudem creditorum hoc facere suscepit, quod in fraudem creditorum fiebat: quare si quid in fraudem creditorum factum sit, si tamen is qui cepit ignoravit, cessare videntur verba edicti.
D.42.8.6.9 Præterea illud sciendum est eum, qui consentientibus creditoribus aliquid a fraudatore vel emit vel stipulatus est vel quid aliud contraxit, non videri in fraudem creditorum fecisse: nemo enim videtur fraudare eos, qui sciunt et consentiunt.
D.42.8.6.10 Si quid cum pupillo gestum sit in fraudem creditorum, Labeo ait omnimodo revocandum, si fraudati sint creditores, quia pupilli ignorantia, quæ per ætatem contingit, non debet esse captiosa creditoribus et ipsi lucrosa: eoque iure utimur.
D.42.8.6.11 Simili modo dicimus et si cui donatum est, non esse quærendum, an sciente eo, cui donatum, gestum sit, sed hoc tantum, an fraudentur creditores: nec videtur iniuria adfici is qui ignoravit, cum lucrum extorqueatur, non damnum infligatur․ in hos tamen, qui ignorantes ab eo qui solvendo non sit liberalitatem acceperunt, hactenus actio erit danda, quatenus locupletiores facti sunt, ultra non.
D.42.8.6.12 Simili modo quæritur, si servus ab eo, qui solvendo non sit, ignorante domino ipse sciens rem acceperit, an dominus teneretur․ et ait Labeo hactenus eum teneri, ut restituat quod ad se pervenit aut dumtaxat de peculio damnetur vel si quid in rem eius versum est. eadem in filio familias probanda sunt․ sed si dominus scit, suo nomine convenietur.
D.42.8.6.13 Item si necessarius heres legata præstiterit, deinde eius bona venierint, Proculus ait, etiamsi ignoraverint legatarii, tamen utilem actionem dandam: quod nequaquam dubium est.
D.42.8.6.14 Huius actionis annum computamus utilem, quo experiundi potestas fuit, ex die factæ venditionis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
