Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 42.8.10

QUÆ IN FRAUDEM CREDITORUM FACTA SUNT UT RESTITUANTUR

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo tertio ad edictum

D.42.8.10pr. Ait prætor: ‘Quæ Lucius Titius fraudandi causa sciente te in bonis, quibus de ea re agitur, fecit: ea illis, si eo nomine, quo de agitur, actio ei ex edicto meo competere esseve oportet, ei, si non plus quam annus est, cum de ea re, qua de agitur, experiundi potestas est, restituas․ interdum causa cognita et si scientia non sit, in factum actionem permittam.’

D.42.8.10.1 Ita demum revocatur, quod fraudandorum creditorum causa factum est, si eventum fraus habuit, scilicet si hi creditores, quorum fraudandorum causa fecit, bona ipsius vendiderunt․ ceterum si illos dimisit, quorum fraudandorum causa fecit, et alios sortitus est, si quidem simpliciter dimissis prioribus, quos fraudare voluit, alios postea sortitus est, cessat revocatio: si autem horum pecunia, quos fraudare noluit, priores dimisit, quos fraudare voluit, Marcellus dicit revocationi locum fore․ secundum hanc distinctionem et ab imperatore Severo et Antonino rescriptum est eoque iure utimur.

D.42.8.10.2 Quod ait prætor ‘sciente’, sic accipimus ‘te conscio et fraudem participante’: non enim si simpliciter scio illum creditores habere, hoc sufficit ad contendendum teneri eum in factum actione, sed si particeps fraudis est.

D.42.8.10.3 Si quis particeps quidem fraudis non fuit, verumtamen vendente debitore testato conventus est a creditoribus, ne emeret, an in factum actione teneatur, si comparaverit? et magis est, ut teneri debeat: non enim caret fraude, qui conventus testato perseverat.

D.42.8.10.4 Alias autem qui scit aliquem creditores habere, si cum eo contrahat simpliciter sine fraudis conscientia, non videtur hac actione teneri.

D.42.8.10.5 Ait prætor ‘sciente te’, id est eo, qui convenietur hac actione. quid ergo, si forte tutor pupilli scit, ipse pupillus ignoravit? videamus, an actioni locus sit, ut scientia tutoris noceat: idem et in curatore furiosi et adulescentis․ et putem hactenus istis nocere conscientiam tutorum sive curatorum, quatenus quid ad eos pervenit.

D.42.8.10.6 Præterea sciendum est posse quæri, quod dicitur in fraudem creditorum alienatum revocari posse, si idem sint creditores: et si unus creditor sit ex illis, qui fraudati sunt, sive solus tunc fuit sive, cum ceteris satisfactum est, hic solus remansit, probandum esse adhuc actioni fore locum.

D.42.8.10.7 Illud certe sufficit, et si unum scit creditorem fraudari, ceteros ignoravit, fore locum actioni.

D.42.8.10.8 Quid ergo, si ei, quem quis scit, satisfactum est? numquid deficiat actio, quia qui supersunt, non sunt fraudati? et hoc puto probandum: non tamen si dicat aliquis: ‘offero, quod debetur ei, quem scio creditorem’, audiendus erit, ut actionem eludat.

D.42.8.10.9 Si fraudator heredem habuit et heredis bona venierint, non est in bonis quibus de agitur factum et ideo cessat hæc actio.

D.42.8.10.10 Si quid in fraudem creditorum fecerit filius, qui se poterat abstinere, et in integrum sit restitutus, quod se miscuerat, vel si quis fecit voluntarius etiam vel per ætatem vel quam aliam causam iustam in integrum meruit restitutionem, dicendum erit utilem actionem competere․ idem et in servo necessario․ sane cum illa distinctione hoc admittendum esse Labeo scribit, ut, si quidem protinus bona vendiderunt creditores vel absentibus vel paciscentibus creditoribus se necessarius miscuit, utriusque fraus revocetur, id est testatoris et ipsius: si vero passi sunt necessarium creditores et quasi in creditum habuerunt nomen eius vel dulcitudine usurarum vel qua alia ratione secuti sunt, dicendum est nihil revocari ex his, quæ testator alienavit.

D.42.8.10.11 Si impubes patri heres extiterit eiusque mortui bona veneant, separatione impetrata utriusque fraus erit revocanda, pupilli vel etiam tutoris, item curatoris.

D.42.8.10.12 Si, cum in diem deberetur, fraudator præsens solverit, dicendum erit in eo, quod sensi commodum in repræsentatione, in factum actioni locum fore: nam prætor fraudem intellegit etiam in tempore fieri.

D.42.8.10.13 Si cui solutum quidem non fuerit, sed in vetus creditum pignus acceperit, hac actione tenebitur, ut est sæpissime constitutum.

D.42.8.10.14 Si, cum mulier fraudandorum creditorum consilium inisset, marito suo eidemque debitori in fraudem creditorum acceptum debitum fecerit dotis constituendæ causa, locum habet hæc actio et per hanc omnis pecunia, quam maritus debuerat, exigitur nec mulier de dote habet actionem: neque enim dos in fraudem creditorum constituenda est: et hoc certo certius est et sæpissime constitutum․ exitus autem actionis erit, ut stipulatio, quæ accepta facta fuerat, ex integro interponatur.

D.42.8.10.15 Per hanc actionem et usus fructus et huiusmodi stipulatio: ‘in annos singulos dena dari spondes?’ exigi potest.

D.42.8.10.16 Si debitorem meum et complurium creditorum consecutus essem fugientem secum ferentem pecuniam et abstulissem ei id quod mihi debeatur, placet Iuliani sententia dicentis multum interesse, antequam in possessionem bonorum eius creditores mittantur, hoc factum sit an postea: si ante, cessare in factum actionem, si postea, huic locum fore.

D.42.8.10.17 Si ex constitutione divi Marci bona sint addicta alicui libertatium conservandarum causa, dicendum erit actionem cessare: ita enim succedunt, ut rata sint, quæ pater familias gesserat.

D.42.8.10.18 Annus huius in factum actionis computabitur ex die venditionis bonorum.

D.42.8.10.19 Per hanc actionem res restitui debet cum sua scilicet causa.

D.42.8.10.20 Et fructus, non tantum qui percepti sunt, verum etiam hi, qui percipi potuerunt a fraudatore, veniunt, sed cum aliquo modo, scilicet ut sumptus facti deducantur: nam arbitrio iudicis non prius cogendus est rem restituere, quam si impensas necessarias consequatur: idemque erit probandum et si quis alios sumptus ex voluntate fideiussorum creditorumque fecerit.

D.42.8.10.21 Partum quoque in hanc actionem venire puto verius esse.

D.42.8.10.22 Præterea generaliter sciendum est ex hac actione restitutionem fieri oportere in pristinum statum, sive res fuerunt sive obligationes, ut perinde omnia revocentur, ac si liberatio facta non esset․ propter quod etiam medii temporis commodum, quod quis consequeretur liberatione non facta, præstandum erit, dum usuræ non præstentur, si in stipulatum deductæ non fuerunt, aut si talis contractus fuit, in quo usuræ deberi potuerunt etiam non deductæ.

D.42.8.10.23 Si condicionalis fuit obligatio, cum sua condicione, si in diem, cum sua die restauranda est․ si tamen ea erat, cuius dies finitur, potest dici restitutionem intra id tempus posse postulari, quod tempus supererat obligationi, non utique intra annum.

D.42.8.10.24 Hæc actio post annum de eo, quod ad eum pervenit, adversus quem actio movetur, competit: iniquum enim prætor putavit in lucro morari eum, qui lucrum sensit ex fraude: idcirco lucrum ei extorquendum putavit․ sive igitur ipse fraudator sit, ad quem pervenit, sive alius quivis, competit actio in id quod ad eum pervenit dolove malo eius factum est, quo minus perveniret.

D.42.8.10.25 Hæc actio heredi ceterisque successoribus competit: sed et in heredes similesque personas datur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑