Digesta Iustiniani 42.8.1
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum
D.42.8.1pr. Ait prætor: ‘Quæ fraudationis causa gesta erunt cum eo, qui fraudem non ignoraverit, de his curatori bonorum vel ei, cui de ea re actionem dare oportebit, intra annum, quo experiundi potestas fuerit, actionem dabo․ idque etiam adversus ipsum, qui fraudem fecit, servabo’.
D.42.8.1.1 Necessario prætor hoc edictum proposuit, quo edicto consuluit creditoribus revocando ea, quæcumque in fraudem eorum alienata sunt.
D.42.8.1.2 Ait ergo prætor ‘quæ fraudationis causa gesta erunt’․ hæc verba generalia sunt et continent in se omnem omnino in fraudem factam vel alienationem vel quemcumque contractum․ quodcumque igitur fraudis causa factum est, videtur his verbis revocari, qualecumque fuerit: nam late ista verba patent․ sive ergo rem alienavit sive acceptilatione vel pacto aliquem liberavit,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
