Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 42.7.2.3

DE CURATORE BONIS DANDO

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo quinto ad edictum

D.42.7.2pr. De curatore constituendo hoc iure utimur, ut prætor adeatur isque curatorem curatoresque constituat ex consensu maioris partis creditorum, vel præses provinciæ, si bona distrahenda in provincia sunt:

D.42.7.2.1 Quæque per eum eosve, qui ita creatus creative essent, acta facta gestaque sunt, rata habebuntur: eisque actiones et in eos utiles competunt: et si quem curatores mitterent ad agendum vel defendendum, uti ius esset: nec ab eo satis, neque de rato neque iudicatum solvi, nomine eius cuius bona veneant exigetur, sed nomine ipsius curatoris qui eum misit.

D.42.7.2.2 Si plures autem constituantur curatores, Celsus ait in solidum eos et agere et conveniri, non pro portionibus․ quod si per regiones fuerint constituti curatores, unus forte rei Italicæ, alius in provincia, puto regiones eos suas conservare debere.

D.42.7.2.3 Quæritur, an invitus curator fieri potest: et Cassius scribit neminem invitum cogendum fieri bonorum curatorem, quod verius est. voluntarius itaque quærendus est, nisi et magna necessitate et imperatoris arbitrio hoc procedat, ut et invitus crearetur.

D.42.7.2.4 Nec omnimodo creditorem esse oportet eum, qui curator constituitur, sed possunt et non creditores.

D.42.7.2.5 Si tres curatores fuerint et unus ex his nihil attigerit, an in eum, qui nihil tetigit, actio danda est? et Cassius existimat modum actori non debere constitui posseque eum cum quo vult experiri․ puto Cassii sententiam veriorem: spectandum enim, quid redactum est, non quid ad curatorem unum pervenerit, et ita utimur, nisi invitus factus est: nam si ita est, dicendum non eum conveniendum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑