Digesta Iustiniani 42.6.6
inscriptio Iulianus libro quadragensimo sexto digestorum
D.42.6.6pr. Quotiens heredis bona solvendo non sunt, non solum creditores testatoris, sed etiam eos, quibus legatum fuerit, impetrare bonorum separationem æquum est, ita ut, cum in creditoribus solidum adquisitum fuerit, legatariis vel solidum vel portio quæratur.
D.42.6.6.1 Si liberta heres instituta bonorum possessionem secundum tabulas petisset eius, qui solvendo non erat, quæsitum est, an bona eius separari ab hereditariis debent․ respondit: non est iniquum succurri patrono, ne oneraretur ære alieno, quod liberta petendo bonorum possessionem secundum tabulas contraxerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
