Digesta Iustiniani 42.6.3
inscriptio Papinianus libro vicensimo septimo quæstionum
D.42.6.3pr. Debitor fideiussori heres extitit eiusque bona venierunt: quamvis obligatio fideiussionis extincta sit, nihilo minus separatio impetrabitur petente eo, cui fideiussor fuerat obligatus, sive solus sit hereditarius creditor sive plures․ neque enim ratio iuris, quæ causam fideiussionis propter principalem obligationem, quæ maior fuit, exclusit, damno debet adficere creditorem, qui sibi diligenter prospexerat.
D.42.6.3.1 Quid ergo, si bonis fideiussoris separatis solidum ex hereditate stipulator consequi non possit? utrum portio cum ceteris heredis creditoribus ei quærenda erit, an contentus esse debebit bonis, quæ separari maluit? sed cum stipulator iste non adita fideiussoris a reo hereditate bonis fideiussoris venditis in residuum pro misceri debitoris creditoribus potuerit, ratio non patitur eum in proposito summoveri.
D.42.6.3.2 Sed in quolibet alio creditore, qui separationem impetravit, probari commodius est, ut, si solidum ex hereditate servari non possit, ita demum aliquid ex bonis heredis ferat, si proprii creditores heredis fuerint dimissi․ quod sine dubio admittendum est circa creditores heredis dimissis hereditariis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
