Digesta Iustiniani 42.6.1.7
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo quarto ad edictum
D.42.6.1pr. Sciendum est separationem solere impetrari decreto prætoris.
D.42.6.1.1 Solet autem separatio permitti creditoribus ex his causis: ut puta debitorem quis Seium habuit: hic decessit: heres ei extitit Titius: hic non est solvendo: patitur bonorum venditionem: creditores Seii dicunt bona Seii sufficere sibi, creditores Titii contentos esse debere bonis Titii et sic quasi duorum fieri bonorum venditionem. fieri enim potest, ut Seius quidem solvendo fuerit potueritque satis creditoribus suis vel ita semel, etsi non in assem, in aliquid tamen satisfacere, admissis autem commixtisque creditoribus Titii minus sint consecuturi, quia ille non est solvendo aut minus consequantur, quia plures sunt hic․ est igitur æquissimum creditores Seii desiderantes separationem audiri impetrareque a prætore, ut separatim quantum cuiusque creditoribus præstetur.
D.42.6.1.2 Ex contrario autem creditores Titii non impetrabunt separationem: nam licet alicui adiciendo sibi creditorem creditoris sui facere deteriorem condicionem․ atqui igitur adiit hereditatem debitoris mei, non faciet meam deteriorem condicionem adeundo, quia licet mihi separationem impetrare, suos vero creditores oneravit, dum adiit hereditatem quæ solvendo non est, nec poterunt creditores eius separationem impetrare.
D.42.6.1.3 Sciendum est autem, etiamsi obligata res esse proponatur ab herede iure pignoris vel hypothecæ, attamen, si hereditaria fuit, iure separationis hypothecario creditori potiorem esse eum, qui separationem impetravit: et ita Severus et Antoninus rescripserunt.
D.42.6.1.4 Sed etiam adversus fiscum et municipes impetraretur separatio.
D.42.6.1.5 Quæsitum est, an interdum etiam heredis creditores possunt separationem impetrare, si forte ille in fraudem ipsorum adierit hereditatem․ sed nullum remedium est proditum: sibi enim imputent, qui cum tali contraxerunt: nisi si extra ordinem putamus prætorem adversus calliditatem eius subvenire, qui talem fraudem commentus est: quod non facile admissum est.
D.42.6.1.6 Sed si quis suspectam hereditatem dicens compulsus fuerit adire et restituere hereditatem, deinde non sit cui restituat, ex quibus casibus solet hoc evenire․ et ipsi quidem desideranti succurri sibi adversus creditores hereditarios subveniemus: hoc et divus Pius rescripsit, ut perinde testatoris bona venirent, atque si adita hereditas non fuisset․ creditoribus quoque huiusmodi heredis desiderantibus hoc idem præstandum puto, licet ipse non desideravit, ut quasi separatio quædam præstetur.
D.42.6.1.7 Item videamus, si quis heres parenti extiterit, cum esset impubes, deinde intra pubertatem decesserit et substituti bona veneant, qui impuberis hereditatem adiit, an patris creditores possint separationem impetrare․ et puto posse: hoc amplius puto etiam impuberis creditores posse separationem adversus creditores heredis eius impetrare.
D.42.6.1.8 Secundum hæc videamus, si Primus Secundum heredem scripserit, Secundus Tertium, et Tertii bona veneant, qui creditores possint separationem impetrare․ et putem, si quidem Primi creditores petant, utique audiendos et adversus Secundi et adversus Tertii creditores: si vero Secundi creditores petant, adversus Tertii utique eos impetrare posse, adversus Primi autem non posse․ in summa Primi quidem creditores adversus omnes impetrare possunt separationem, Secundi creditores adversus Primi non possunt, adversus Tertii possunt.
D.42.6.1.9 Si filii familias bona veneant, qui castrense peculium habet, an separatio fiat inter castrenses creditores ceterosque, videamus. simul ergo admittentur, dummodo, si qui cum eo contraxerunt, antequam militaret, fortasse debeant separari: quod puto probandum. ergo qui ante contraxerunt, si bona castrensia distrahantur, non possunt venire cum castrensibus creditoribus․ item si quid in rem patris versum est, forte poterit et creditori contradici, ne castrense peculium inquietet, cum possit potius cum patre experiri.
D.42.6.1.10 Illud sciendum est eos demum creditores posse impetrare separationem, qui non novandi animo ab herede stipulati sunt․ ceterum si eum hoc animo secuti sunt, amiserunt separationis commodum (quippe cum secuti sunt nomen heredis) nec possunt iam se ab eo separare, qui quodammodo eum elegerunt․ sed et si usuras ab eo ea mente quasi eum eligendo exegerunt, idem erit probandum.
D.42.6.1.11 Item quæritur, si satis acceperunt ab eo, an impetrent separationem. et non puto: hi enim secuti sunt eum․ forte quem movebit: quid ergo, si satis non idoneum acceperunt? et sibi imputent, cur minus idoneos fideiussores accipiebant.
D.42.6.1.12 Præterea sciendum est, posteaquam bona hereditaria bonis heredis mixta sunt, non posse impetrari separationem: confusis enim bonis et unitis separatio impetrari non poterit․ quid ergo si prædia extent vel mancipia vel pecora, vel aliud quod separari potest? hic utique poterit impetrari separatio nec ferendus est, qui causatur bona contributa, cum prædia contribui non possint, nisi ita coniunctæ possessiones et permixtæ propriis, ut impossibilem separationem effecerint: quod quidem perraro contingere potest.
D.42.6.1.13 Quod dicitur post multum temporis separationem impetrari non posse, ita erit accipiendum, ut ultra quinquennium post aditionem numerandum separatio non postuletur.
D.42.6.1.14 De his autem omnibus, an admittenda separatio sit nec ne, prætoris erit vel præsidis notio, nullius alterius, hoc est eius, qui separationem indulturus est.
D.42.6.1.15 Si quis pignus ab herede acceperit, non est ei concedenda separatio, quasi eum secutus sit: neque enim ferendus est, qui qualiterqualiter, eligentis tamen mente, heredis personam secutus est.
D.42.6.1.16 Quæsitum est, si forte sint plures creditores, quidam secuti heredem, quidam non secuti, et hi, qui heredem secuti non sunt, impetraverint separationem, an eos secum admittant, qui secuti sunt. et putem nihil eis prodesse: hos enim cum creditoribus heredis numerandos.
D.42.6.1.17 Item sciendum est vulgo placere creditores quidem heredis, si quid superfuerit ex bonis testatoris, posse habere in suum debitum, creditores vero testatoris ex bonis heredis nihil․ cuius rei ratio illa est, quod qui impetravit separationem, sibi debet imputare suam facilitatem, si, cum essent bona idonea heredis, illi maluerint bona potius defuncti sibi separari, heredis autem creditoribus hoc imputari non possit․ at si creditores defuncti desiderent, ut etiam in bonis heredis substituantur, non sunt audiendi: separatio enim, quam ipsi petierunt, eos ab istis bonis separavit․ si tamen temere separationem petierunt creditores defuncti, impetrare veniam possunt, iustissima scilicet ignorantiæ causa allegata.
D.42.6.1.18 Item sciendum est necessarium heredem servum cum libertate institutum impetrare posse separationem, scilicet ut, si non attigerit bona patroni, in ea causa sit, ut ei quidquid postea adquisierit separetur: sed et si quid ei a testatore debetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
