Digesta Iustiniani 42.5.9
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum
D.42.5.9pr. Prætor ait: ‘Si quis, cum in possessione bonorum esset, quod eo nomine fructus ceperit, ei, ad quem ea res pertinet, non restituat: sive, quod impensæ sine dolo malo fecerit, ei non præstabitur: sive dolo malo eius deterior causa possessionis facta esse dicetur, de ea re iudicium in factum dabo’.
D.42.5.9.1 Quod de fructibus ait, etiam de ceteris, quæcumque ex re debitoris pervenerunt, intellegendum est․ et sane debuit hoc ita esse: quid enim, si ex compromisso vel alio casu poenam consecutus est? nam eam poenam, quam consecutus est, præstare debet.
D.42.5.9.2 Quod ait prætor ‘sive quod impensæ nomine sine dolo fecit, ei non præstabitur’, hoc eo spectat, ut, si quid ipse erogavit creditor, si modo sine dolo malo erogavit, hoc ei præstetur: sufficit igitur sine dolo erogasse, etiamsi nihil profuit erogatio eius rei debitori.
D.42.5.9.3 His verbis ‘ad quem ea res pertinet’ etiam curator bonis distrahendis datus continebitur et ipse debitor, si contigerit, ne bona eius veneant․ et ipsi itaque creditori adversus hos dabitur actio, quos enumeravimus, sive quid in fructibus percipiendis erogavit sive in familia alenda curandave prædiis fulciendis vel reficiendis vel damno infecto promittendo vel servo noxali iudicio defenso, si modo non magis eum expedit dedere quam retinere: quod si dedere expedit, consequens erit repetere eum non debere.
D.42.5.9.4 Generaliter etiam dicendum est, quidquid impendit in rem, si modo sine dolo malo impendit, repetere eum posse: nam negotiorum gestorum agere non magis potest, quam si socius commune ædificium fulsit, quia hic quoque creditor commune, non alienum negotium gessisse videtur.
D.42.5.9.5 Est præterea quæsitum, si deteriora prædia facta fuerint sine dolo malo creditoris vel iura eorum amissa vel ædificia diruta vel exusta, item familiæ pecorumque acta cura non sit aut possessio alii tradita, sine dolo tamen malo, an teneatur․ et apparet eum non teneri, quia dolo malo caret, eritque melior eius condicio quam in pignore creditoris, qui non tantum dolum malum, verum culpam quoque debet․ eadem causa est curatoris bonorum: nam et is tenetur ut creditores.
D.42.5.9.6 In eum quoque, qui neque locavit fructum prædii neque vendidit, in factum actionem dat prætor et in hoc condemnabitur, quanto minus propter hoc perceptum est, quia neque vendidit neque locavit. ceterum si tantum perceptum est, quantum perciperetur, si locatus vel distractus fructus esset, nihil ei imputabitur․ præstat autem per id tantum temporis, quo in possessionem fuit vel ipse vel iussu eius alius, quoad inde de possessione discessum est: nam neque hoc imputatur creditori, cur in possessionem non venerit, neque illud, cur de possessione decesserit, cum voluntarium et suum potius negotium creditor gerat․ æstimatio autem fit, quantum interest eius qui experitur.
D.42.5.9.7 Hæ actiones neque temporariæ sunt et tam heredibus quam in heredes dabuntur ceterosque successores.
D.42.5.9.8 Si possessionis causa deterior facta esse dicetur dolo eius, qui in possessionem missus sit, actio in eum ex dolo datur, quæ neque post annum neque in heredes ceterosque successores dabitur, cum ex delicto oriatur poenæque nomine concipiatur,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
