Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 42.5.8

DE REBUS AUCTORITATE IUDICIS POSSIDENDIS SEU VENDUNDIS

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo primo ad edictum

D.42.5.8pr. In venditionem bonorum etiam usus fructus venit․ quia appellatione domini fructuarius quoque continetur.

D.42.5.8.1 Si quis fructus ex prædio debitoris capi poterit, hunc creditor, qui in possessionem prædii missus est, vendere vel locare debet: sed hoc ita demum, si ante neque venierit neque locatus erit․ nam si iam a debitore vel locatus erat vel venierat, servabit prætor venditionem et locationem a debitore factam, etsi minoris distractum est vel locatum, nisi si in fraudem creditorum hoc fiat: tunc enim prætor arbitrium dat creditoribus, ut ex integro locationem vel venditionem faciant.

D.42.5.8.2 De ceterarum quoque rerum fructibus idem erit dicendum, ut, si qui locari possint, locentur, puta mercedes servorum vel iumentorum ceterorumque, quæ possunt locari.

D.42.5.8.3 De tempore locationis nihil prætor locutus est et ideo liberum arbitrium creditoribus datum videtur, quanto tempore locent, quemadmodum illud est in arbitrio eorum, vendant vel locent, scilicet sine dolo malo: ex culpa autem rei non fiunt.

D.42.5.8.4 Si unus sit, qui possideat bona, expeditum erit de locatione: quod si non unus, sed plures sint, quis eorum debeat locare vel vendere, quæritur․ et si quidem convenit inter eos, expeditissimum est: nam et omnes possunt locare et uni hoc negotium dare: si vero non convenit, tunc dicendum est prætorem causa cognita eligere debere, qui locet vel vendat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑