Digesta Iustiniani 42.5.6
inscriptio Paulus libro quinquagesimo octavo ad edictum
D.42.5.6pr. Si non expedierit pupillo hereditatem parentis retinere, prætor bona defuncti venire permittit, ut quod superaverit pupillo restituatur.
D.42.5.6.1 Si pupillus, antequam abstineret, aliquid gesserit, servandum est, utique si bona fide gessit.
D.42.5.6.2 Quid ergo, si quibusdam creditoribus solvit, deinde bona venierint? si quæritur, an repetitio sit, ex causa id statuendum Iulianus ait, ne alterius aut neglegentia aut cupiditas huic qui diligens fuit noceat․ quod si utroque instante tibi gratificatus tutor solvit, æquum esse aut prius eandem portionem mihi quæri aut communicandum quod accepisti: et hoc Iulianus ait․ apparet autem loqui eum, si ex bonis paternis solutum sit․ quid ergo, si aliunde pupillus solverit? reddi ei debebit nec ne? et utrum a creditore an ex hereditate? Scævola noster ait, si aliquid sit in bonis, deducendum ex hereditate solidum exemplo eius, qui gessit negotia: sed si nihil sit in bonis, non esse iniquum adversus creditorem dandam repetitionem quasi indebiti soluti.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
