Digesta Iustiniani 42.5.4
inscriptio Paulus libro quinquagesimo septimo ad edictum
D.42.5.4 Si servus sub condicione heres institutus sit aut dubium sit, an is heres liberque futurus sit, non est iniquum postulantibus creditoribus ita decerni, ut, si ante certum tempus is heres non extiterit, perinde omnia observentur, ac si is heres ita institutus non esset: quod plerumque accideret, si sub condicione dandæ alicui pecuniæ heres institutus sit nec dies adpositus sit․ sed hoc quantum ad bona ita observandum: ceterum libertas ei quandoque competet et a prætore conservanda est, etiamsi certum sit neque heredem neque bonorum possessorem futurum․ si quis tamen heredem se spondendo vel actiones patiendo defunctum defendat, bona defuncti venire non poterunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
