Digesta Iustiniani 42.5.36
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo quinto ad Sabinum
D.42.5.36 Eum, qui circa columnas se occultet, ut creditorem evitet, latitare placet: nam et eum, qui recedit, hoc est qui supterfugit, ne secum aliqua actio moveatur, latitare placet․ tam et qui urbe profugit, utique fraudandi causa: nec enim interest, quod attinet ad latitandum, utrum quis profugerit an vero Romæ agens copiam sui non facit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
