Digesta Iustiniani 42.5.35
inscriptio Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
D.42.5.35 Eum, qui in possessionem missus sit eius, qui rei publicæ causa afuit, si apparuerit eum dolo malo rei publicæ causa abesse, iure in possessione esse placet, donec solidum solvatur: eum autem, qui rerum eius, qui sine dolo malo rei publicæ causa afuit, in possessionem missus sit, pignus non contrahere et ideo discedere oportere de possessione.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
