Digesta Iustiniani 42.5.31
inscriptio Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus
D.42.5.31pr. Si creditores heredem suspectum putent, satisdationem exigere possunt pro suo debito reddendo․ cuius rei gratia cognoscere prætorem oportet nec statim eum satisdationis necessitati subicere debet, nisi causa cognita constiterit prospici debere his, qui suspectum eum postulaverunt.
D.42.5.31.1 Sed suspectus heres non isdem modis, quibus suspectus tutor æstimatur: siquidem tutorem non facultates, sed fraudulenta in rebus pupillaribus et callida conversatio suspectum commendet, heredem vero solæ facultates.
D.42.5.31.2 Plane in recenti aditæ hereditatis audiendi erunt, qui suspectum postulant: ceterum si probentur passi eum in hereditate morari nec quicquam possint obicere criminis quasi dolose versato eo, non debebit post multum temporis ad hanc necessitatem compelli.
D.42.5.31.3 Quod si suspectus satisdare iussus decreto prætoris non obtemperaverit, tunc bona hereditatis possideri venumque dari ex edicto suo permittere iubebit.
D.42.5.31.4 Plane si doceatur nihil ex bonis alienasse nec sit quod ei iuste præter paupertatem obiciatur, contentus esse prætor debet, ut iubeat eum nihil minuere.
D.42.5.31.5 Quod si nec inopia laborantem eum creditores ostendere potuerint, iniuriarum actione ei tenebuntur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
