Digesta Iustiniani 42.5.24
inscriptio Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum
D.42.5.24pr. Si ventri curator datus sit nec partus editus, privilegium cessabit.
D.42.5.24.1 Divus Marcus ita edixit: ‘Creditor, qui ob restitutionem ædificiorum crediderit, in pecunia, quæ credita erit, privilegium exigendi habebit’․ quod ad eum quoque pertinet, qui redemptori domino mandante pecuniam subministravit.
D.42.5.24.2 In bonis mensularii vendundis post privilegia potiorem eorum causam esse placuit, qui pecunias apud mensam fidem publicam secuti deposuerunt․ sed enim qui depositis nummis usuras a mensulariis acceperunt, a ceteris creditoribus non separantur, et merito: aliud est enim credere, aliud deponere․ si tamen nummi exstent, vindicari eos posse puto a depositariis et futurum eum qui vindicat ante privilegia.
D.42.5.24.3 Eorum ratio prior est creditorum, quorum pecunia ad creditores privilegiarios pervenit․ pervenisse autem quemadmodum accipimus, utrum si statim profecta est ab inferioribus ad privilegiarios an vero et si per debitoris personam, hoc est si ante ei numerata sit et sic debitoris facta creditori privilegiario numerata est? quod quidem potest benigne dici, si modo non post aliquod intervallum id factum sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
