Digesta Iustiniani 42.5.15.pr
inscriptio Ulpianus libro sexagesimo secundo ad edictum
D.42.5.15pr. Cum plures creditores in possessionem rerum debitoris mittantur, ne corrumpantur rationes, uni hoc negotium a creditoribus esse dandum, quem maior pars creditorum elegerit․ ego puto creditoribus instrumentorum etiam ἀναγραφὴν facere, non ut describant ipsa corpora instrumentorum, sed quot sint, de qua re sint, subnotent sibi et quasi inventarium faciant: quod etiam universorum facere eis erit permittendum․ præterea nonnumquam prætor causa cognita etiam describere aliquid ex instrumentis creditoribus debebit permittere, si qua idonea causa interveniat.
D.42.5.15.1 Utrum semel an etiam sæpius recognitio et dispunctio concedenda sit creditoribus, videamus․ et ait Labeo amplius quam semel non esse concedendam: si quis tamen, inquit, iuraverit non calumniæ causa se postulare neque habere quæ dispunxerit, iterum ei faciendam potestatem ait nec amplius quam bis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
