Digesta Iustiniani 42.5.12
inscriptio Paulus libro quinquagesimo nono ad edictum
D.42.5.12pr. Cum unus ex creditoribus postulat in bona debitoris se mitti, quæritur, utrum solus is qui petit possidere potest, an, cum unus petit et prætor permisit, omnibus creditoribus aditus sit․ et commodius dicitur, cum prætor permiserit, non tam personæ solius petentis, quam creditoribus et in rem permissum videri: quod et Labeo putat․ nec videbitur libera persona adquirere alii, quia nec sibi quicquam adquirit, cui prætor permittit, sed aliquid ex ordine facit: et ideo ceteris quoque prodest․ plane si is postulaverit, qui creditor non est, minime dicendum est vel eum, qui creditor est, possidere posse, quia nihil egit talis postulatio: aliter atque si creditor, cui permissum est possidere, postea recepit debitum suum: ceteri enim poterunt peragere bonorum venditionem.
D.42.5.12.1 Is, qui possidere iubetur, eo loco iussus videtur, cuius cura ad iubentem pertinet.
D.42.5.12.2 Si propter naturam rei (veluti si prædium inundatum sit) aut propter latronum potentiam non potest possidere, recte dicitur non esse quod possideatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
