Digesta Iustiniani 42.4.7.18
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum
D.42.4.7pr. Fulcinius existimat creditores rei servandæ causa missos in possessionem ex his rebus ali non debere.
D.42.4.7.1 Prætor ait: ‘Qui fraudationis causa latitabit, si boni viri arbitratu non defendetur, eius bona possideri vendique iubebo’.
D.42.4.7.2 Cum hoc edictum locum habeat, non sufficit latitare, sed et necesse est fraudationis causa id fieri: neque quod fraudationis causa sine latitatione fit, satis est ad possessionem et venditionem, sed oportet fraudationis causa latitare․ et est frequentissima hæc causa possessionis: nam in usu latitantium bona possidentur.
D.42.4.7.3 Si quis possederit bona alicuius quasi latitantis, qui non latitabat, et vendiderit, consequens erit dicere venditionem bonorum secutam nullius momenti esse.
D.42.4.7.4 Quid sit autem latitare, videamus․ latitare est non, ut Cicero definit, turpis occultatio sui: potest enim quis latitare non turpi de causa, veluti qui tyranni crudelitatem timet aut vim hostium aut domesticas seditiones.
D.42.4.7.5 Sed is, qui fraudationis causa latitet, non tamen propter creditores, etsi hæc latitatio creditores fraudet, in ea tamen erit causa, ne hinc possideri bona eius possint, quia non hoc animo latitet, ut fraudet creditores: animus enim latitantis quæritur, quo animo latitet, ut fraudet creditores an alia ex causa.
D.42.4.7.6 Quid ergo, si duas causas latitandi habuit vel plures, inter quas etiam fraudandi creditores? an venditio recte procedat? et puto probandum, si plures causæ sint latitationis, inter quas est et fraudationis causa, nocere debere posseque hinc bona vendi.
D.42.4.7.7 Quid si adversus quosdam occultare se consilium non est, adversus quosdam est, quid dicemus? et rectissime Pomponius scribit non adversus omnes latitationem exigendam, sed adversus eum, quem quis decipere et fraudare latitatione destinat․ utrum ergo omnes bona eius vendere possunt, quia latitat, hoc est etiam hi, adversus quos non latitat, quia verum est eum latitare, an vero is solus, adversus quem latitat? et quidem verum est eum latitare et fraudationis causa latitare, etsi non adversus me latitet: sed illud spectandum Pomponius putat, an adversus me, eumque solum posse hinc venditionem impetrare, adversus quem latitetur.
D.42.4.7.8 Latitare autem est cum tractu aliquo latere, quemadmodum factitare frequenter facere.
D.42.4.7.9 Adeo autem latitatio animum et affectum occultantis se desiderat, ut recte dictum sit furiosum hinc venditionem pati non posse, quia non se occultat, qui suus non est.
D.42.4.7.10 Plane si non defendatur furiosus, curatorem ei dandum, aut bona eius ut possideantur, nominatim permittendum est․ Labeo autem scribit, si non inveniatur curator vel defensor furiosi, sed et si curator datus eum non defendat, tunc removendum eum et oportere prætorem dare curatorem aliquem ex creditoribus, ut non amplius, quam necesse est, ex bonis furiosi veneat: eaque servanda Labeo ait, quæ solent servari, cum venter in possessionem mittitur.
D.42.4.7.11 Plane interdum bona eius causa cognita vendenda erunt, si urgueat æs alienum et dilatio damnum sit allatura creditoribus, ita autem vendenda, ut quod supersit, furioso detur, quia dominis eius status et habitus a pupilli condicione non multum abhorret: quod quidem non est sine ratione.
D.42.4.7.12 Idemque et in prodigo dicendum est ceterisque, qui curatorem ope iuvantur: nec enim quisquam proprie latitare eos dixerit.
D.42.4.7.13 Illud sciendum est posse quem in eadem civitate esse et latitare, et in alia civitate et non latitare․ etenim qui in alia civitate sit copiamque sui faciat in publico ibique pareat, an latitet, videamus. et hodie hoc iure utimur, ut sive quis eodem loci agat sive peregre agat, si tamen occursum creditoris evitet, latitare videatur. denique eum quoque, qui in foro eodem agat, si circa columnas aut stationes se occultet, videri latitare veteres responderunt, et posse quem adversus alterum latitare, adversus alterum non․ constat autem, ut ipse eius possit bona vendere, adversus quem latitat.
D.42.4.7.14 Si in diem vel sub condicione debitor latitet, antequam dies vel condicio veniat, non possunt bona eius venire: quid enim interest, debitor quis non sit an nondum conveniri possit? nam et si non sit debitor, idem dicemus․ idem erit dicendum et si quis habeat quidem actionem, sed talem, quæ per exceptionem repellitur.
D.42.4.7.15 Si quis actione de peculio filii vel servi nomine conveniri possit, si latitet, eo iure utimur, ut possint bona eius possideri et venire, tametsi nihil fuerit in peculio, quia esse potest et rei iudicatæ tempus spectamus, utrum sit an non sit, et quod teneat actio, etiam si nihil in peculio fuerit.
D.42.4.7.16 Item videamus, si quis adversus in rem actionem latitet, an bona eius possideri venumque dari possint․ extat Neratii sententia existimantis bona esse vendenda: et hoc rescripto Hadriani continetur, quo iure utimur.
D.42.4.7.17 Celsus autem Sexto respondit, si fundum, quem petere volo, Titius possideat neque absens defendatur, commodius se existimare in fundi possessionem mittendum quam bona eius possideri․ hoc adnotandum est Celsum consultum non de latitante, sed de absente.
D.42.4.7.18 Idem Celsus existimat, si is, a quo hereditatem petere velim, latitat, commodissime fieri posse, ut in possessionem mittar rerum, quas pro herede vel pro possessore possidet: sed si dolo fecit, quo minus possideret, bona eius possidenda et vendenda sunt.
D.42.4.7.19 Divus quoque Pius in persona eius, qui hereditatem possidens copiam sui non faciebat, rescripsit in possessionem rerum hereditariarum adversarium inducendum: in quo rescripto et fructum percipere iussit eum, qui per nimiam contumaciam possessoris hereditatis, ut lucro eius cedat, in possessionem inductus est rerum hereditariarum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
