Digesta Iustiniani 42.4.6
inscriptio Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum
D.42.4.6pr. In possessionem mitti solet creditor et si sub condicione ei pecunia promissa sit.
D.42.4.6.1 Cum dicitur: ‘et eius, cuius bona possessa sunt a creditoribus, veneant, præterquam pupilli et eius, qui rei publicæ causa sine dolo malo afuit’, intellegimus eius, qui dolo malo afuerit, posse venire.
D.42.4.6.2 Si ab hostibus quis captus sit, creditores eius in possessionem mittendi sunt, ut tamen non statim bonorum venditio permittatur, sed interim bonis curator detur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
