Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 42.4.5

QUIBUS EX CAUSIS IN POSSESSIONEM EATUR

inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum

D.42.4.5pr. Hæc autem locum habent, quotiens pupillus non defendatur a quocumque, sive a tutore vel curatore, sive habeat tutorem pupillus sive non habeat: ceterum si existat aliquis, qui defendere sit paratus, cessabit rei servandæ causa possessio.

D.42.4.5.1 Non defendi pupillum constare debet liquereque prætori, ut sic permittat bonorum possessionem․ hoc autem constare debet sic: evocandi sunt ad prætorem tutores pupilli, ut defendant: si autem non habet tutores, requirendi cognati vel adfines et si qui alii forte sunt, quos verisimile est defensionem pupilli pupillæ non omissuros vel propter necessitudinem vel propter caritatem vel qua alia ratione: liberti etiam si qui sunt idonei, evocandi exquirendaque defensio․ si aut negent se defendere aut non negent, sed taceant, tunc prætor possessionem dabit, tamdiu scilicet, quoad non defendatur: si defendi coeperit pupillus vel pupilla, desinet possideri․ idem est et in furioso.

D.42.4.5.2 Ait prætor: ‘si is pupillus in suam tutelam venerit eave pupilla viripotens fuerit et recte defendetur: eos, qui bona possident, de possessione decedere iubebo’.

D.42.4.5.3 Recte defendi quid sit, videamus, utrum tantum copiam sui facere et ad suscipiendum iudicium paratum esse, an vero et satisdare omnimodo․ et quidem non solum ipsis se defendere volentibus hoc edictum scriptum est, sed in rem: et ‘recte defendetur’ hoc est vel a se vel ab alio quocumque․ sed si alius defendat, erit necessaria satisdatio, si ipse, non puto necessariam satisdationem․ ergo oblata defensione deici poterit interdicto reddito.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑