Digesta Iustiniani 42.4.2
inscriptio Ulpianus libro quinto ad edictum
D.42.4.2pr. Prætor ait: ‘in bona eius, qui iudicio sistendi causa fideiussorem dedit, si neque potestatem sui faciet neque defenderetur, iri iubebo’.
D.42.4.2.1 Potestatem autem sui non facit, qui id agit, ne adversarius eius copiam sui habeat: ergo latitantis bona iubet possideri.
D.42.4.2.2 Quid si non latitet, sed absens non defendatur? nonne videtur potestatem sui non facere?
D.42.4.2.3 Defendi autem videtur, qui per absentiam suam in nullo deteriorem causam adversarii faciat.
D.42.4.2.4 Hæc verba ‘defenderetur’ παρατατικῶς scripta sunt, ut neque sufficiat umquam defendisse, si non duret defensio, neque obsit, si nunc offeratur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
