Digesta Iustiniani 42.4.14
inscriptio Paulus libro secundo quæstionum
D.42.4.14pr. Si quis creditorem prohibuerit bona debitoris ingredi, datur in eum actio, quanti ea res sit.
D.42.4.14.1 Sed et si quis legatorum servandorum causa missus in possessionem admissus non est, si legati condicio pendeat, licet possit deficere, æstimatur tamen id quod legatum est, quia interest eius cautum habere.
D.42.4.14.2 Creditor autem condicionalis in possessionem non mittitur, quia is mittitur, qui potest bona ex edicto vendere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
