Digesta Iustiniani 42.4.1.38
inscriptio Ulpianus libro duodecimo ad edictum
D.42.4.1 Tres fere causæ sunt, ex quibus in possessionem mitti solet: rei servandæ causa, item legatorum servandorum gratia et ventris nomine․ damni enim infecti nomine si non caveatur, non in universorum nomine fit missio, sed rei tantum, de qua damnum timetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
