Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 42.2.6

DE CONFESSIS

inscriptio Ulpianus libro quinto de omnibus tribunalibus

D.42.2.6pr. Certum confessus pro iudicato erit, incertum non erit.

D.42.2.6.1 Si quis incertum confiteatur vel corpus sit confessus Stichum vel fundum dare se oportere, urgueri debet, ut certum confiteatur: item eum, qui rem confessus est, ut certam quantitatem fateatur.

D.42.2.6.2 Sed et si fundum vindicem meum esse tuque confessus sis, perinde habeberis, atque si dominii mei fundum esse pronuntiatum esset․ et si alia quacumque actione civili vel honoraria vel interdicto exhibitorio vel restitutorio vel prohibitorio dum quis convenitur, confiteatur, dici potest in his omnibus subsequi prætorem voluntatem orationis divi Marci debere et omne omnino, quod quis confessus est, pro iudicato habere․ dabitur igitur ex his actionibus, ex quibus dies datur ad restituendam rem, confesso tempus ad restitutionem et, si non restituatur, lis æstimabitur.

D.42.2.6.3 Si quis absente adversario confessus sit, videndum, numquid non debeat pro iudicato haberi, quia nec qui iurat de operis, obligatur nec soleat quis absenti condemnari․ certe procuratorem tutorem curatoremve præsentem esse sufficit.

D.42.2.6.4 Sed an et ipsos procuratores vel tutores vel curatores fateri sufficiat, videamus: et non puto sufficere.

D.42.2.6.5 In pupillo tutoris auctoritatem exigimus.

D.42.2.6.6 Minorem a confessione sua restituemus.

D.42.2.6.7 Confessi utique post confessionem tempora quasi ex causa iudicati habebunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑