Digesta Iustiniani 42.2.3
inscriptio Paulus libro nono ad Plautium
D.42.2.3 Iulianus ait confessum certum se debere legatum omnimodo damnandum, etiam si in rerum natura non fuisset, et si iam a natura recessit, ita tamen, ut in æstimationem eius damnetur: quia confessus pro iudicato habetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
